(C) In nomine sanctae et individuae Trinitatis. ➚ divina favente clementia . Si sanctarum eclesiarum oportunitatibus regalis pietas subvenire non abnegat, et eas sua tuitione gubernare procurat atque defendere, a summo ac pio protectore Christo ipsam in cunctis iuvari nulli prorsus constat esse ambiguum. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei Eclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria, ob amorem Dei sanctique Zenonis confessoris Christi atque pontificis situm in , quod dicitur constructum in honore ➚, pertinens de ➚, cum omnibus suis iuris pertinentiis ac adiacentiis in integrum sub funditus recepisse, sub ea videlicet , quae a predecessoribus nostris ac nobis in predictum Sancti Zenonis coenobium emissa est atque largita absque omni censu ac redibitione seu publicorum exactorum molestia ac violentia hominum cunctorum remota, ea scilicet ratione, ut nulla magna parvaque persona deinceps audeat homines in rebus iam dicti monasierii residentes ad placita trahere, absque eorum patrono distringere, vel pignerare, aut teloneum ac redibitionem aliquam seu urnas atque mutas vel ullas collectas ab eis vel a predicto monasterio pertemptet ullo ingenio exigere, vel quicquam quod iniustum aut contra legem aut contra iuris rationem in massarios, silvas, campos, salectos, aquas aquarumve decursus, homines liberos ac servos agere ac inferre nitatur, sed liceat in predicto sancto loco famulantibus pro nobis regnique nostri statu ac subole nostra orare et quieto ac tranquillo pacis iure supplicationes fundere ad ipsum cui cuncta sanctarum pertinent eclesiarum. largimur etiam in predicto sancto coenobio Beati Zenonis et Sanctorum Petri et Theonisti, ut quicumque ex honorum hominum suae res largiti per quascumque titulum donationis, offersionis, seu vinditionis cartolas emiserint, libere et absolute predicte res permaneant. insuper concedimus per hoc nostrae munificentiae preceptum omne quod annualiter ad partem ipsius coenobii reddere debent secundum diffinitionis calculum quod tempore domni dive memorie diffinitum fuit, ut ita adimpleant absque omni minoratione vel contradictione alituius hominum. Si quis contra hanc nostrae largitiorus tuitionem insurgere vel ex predictis omnibus molestiam ullam inferre temptaverit, sciat se compositurum .XXX, libras auri obrizi, medietatem et medietatem predictis sanctorum coenobiis, cui fuerint illatas iniurias. Et ut verius credatur diligentiusque ab omnibus illesum et, inconvulsum observetur, manu propria firmavimus et anulo nostro subter iussimus insigniri. Siguum domni (MF) Berengarii gloriosissimi regis. ➚ iussu regio recognovi et subscripsi. (SR) . (SI D) Data .VIII. idus ian., anno incarnationis domini nostri Iesu Christi .DCCCXCVI., anno vero regni domni Berengarii gloriosissimi regis .VIIII. per indictionem .XV. Actum ➚. in Dei nomine feliciter, amen.
Keywords: camera regis, chancellor, churches, comitatus, emperor/king, immunity, monasteries, rural communities, tuitio/bannum/mundeburdium.