+ IN NOMINE D(OMI)NI NOSTRI IESU CHRISTI DEI ETERNI. ➚ DIVINA ORDINANTE PROVIDENCIA IMPERATOR AUGUSTUS. OPORTET IMPERIALI GLORIA SUBLIMATOS OMNI STUDIO EA, QUE DIVINE FAMULATIONI CONVENIUNT, ET OMNI STUDIO DECERTARE atque prudenti indagine perquisita firmissime corroborare, ut futura corroboratio hac Dei utilitatis decertata confirmatio sibi perhenniter maneat retributionis lucrum et suis exaltationis conpendium. Igitur cunctorum fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque connoscat sollercia, quia que[dam] religiosa Deo sacrata monacha ➚ cum congregatione sibi regulariter commissa in ➚ in monesterio scilicet Novo missa petitione ad nos suaserunt celsitudini nostre, diversis intervenientibus concussionibus quoquomodo a proprio rectitudinis tramite necessitate cogente inpediri, obsecrans piam clementiam nostram, ut pari voto simul cum ➚ statum et ordinem eiusdem vite sufficientiæ a Deo ordinatum firmissimo robore ibidem conferremus, ut omni exclusa occasione, procul repulsa necessitate, regulariter Deo placitam cum sufficiencia nostro studio et confirmatione polite hac omni dignitate congrua vitam degerent monasticam. Quapropter nos missis nostris dispositis atque ad hoc deliberandum et future rate mansurum confirmandum direximus ➚ et ➚ eiusdem ordinis eruditissimos et prudentissimos abbates, qui in presentia venerabilissimorum episcoporum nostrorum ➚ et ➚ cum nobilibus personis perquirerent atque nobis ita renunciarent, ut absque scrupulo nostra confirmatione perhenniter manere deberet; sicuti et fecerunt. Quapropter constituimus atque perhenniter per hanc nostram auctoritatem confirmamus, ut omni in tempore , que in suburbio et intra civitate(m) (n) eandem (o) Brixia(m) (p) sunt, et (q) familiis eiusdem monasterii atque curtibus ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, ➚, que sunt in ➚ seu et , cum pertinentiis et adgecentiis eorum in victu et utilitate eiusdem monasterii perhenniter sint mansure, et absque cuiuspiam subtractione aut minoratione in usus et utilitates earundem ancillarum Dei iure perpetuo ab ipsis et ministris eorum maneant ordinande, simul cum duobus servis et , ita ut exinde suis necessitatibus subplæntes absque cuiuspiam occasionis versucia proprium propositum servænt et divinis assiduis se submittant obsequiis, nullius penurie concussionem, nullius controversie iacturam ex hoc pertimescentes, sed hac nostra auctoritate predictas res et familias cum omnibus pertinentiis et adiecentiis eorum , simulque cum his, quas in futurum divina pietas ibidem augeri voluerit. Ut quoque in futurum hec nostra institutio atque animarum ibidem Deo famulantium provida procuratio perhennem obtinead vigorem, concedimus atque iure firmissimo mansurum instituimus, ut, si quando quidem predicta rectris Amalberga ab hac luce discesserit, per successiones temporum vicissim eligendi inter se habeant licentiam abbatissam, ut nostro consensu ex eade[m] congregatione ministram et rectricem atque gubernatricem secundum propositum atque institutionem domni Benedicti habere valeant. Unde nostris fidelibus omnimodis precipimus, ut ab hinc in futurum nemo contra hanc nostram institutionem quamlibet contrarietatem aut tergiversationis astuciam inferre presummat neque ex eisdem rebus quamlibet minorationem facere audeat nostris etenim s[ucce]ssoribu[s de]poscimus, ut, sicuti ipsi in sua pia rata a suis corroborare volunt, item et ipsi hanc nostram non solum conservare, sed etiam iure firmissimo decertent corroborare, ut nostris providis dispensationibus participes divine [retri]but[ionis merea]ntur fieri coheredes. Et ut hec nostre auctoritas pleniorem optineat vigorem, manu(m) propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus. SIGNUM (M) HLOTHARII GLORIOSISSIMI AUGUSTI. SIGNUM (M) ➚. ➚ ATQUE AD VICEM ➚ RECOGNOVI et subscripsi. (SR) (SI) Data .XVIII. kal(en)d(as) ianuarias, anno Christo propitio imperii (hh) domni Hlotharii pii imperatoris .XVIII., indictione .I. Actum ➚. In Dei nomine. Feliciter, amen.
Keywords: iure proprietatis/pleno iure, notary, slave, subdeacons.
Editions and document
summaries: Santa Giulia, n. 26 https://www.lombardiabeniculturali.it/cdlm/edizioni/bs/brescia-sgiulia1/carte/sgiulia0837-12-15B; MGH, D. Lo. I, n. 35, pp. 112-14