➚gratia dei Francorum et Langobardorum ac Romanorum. Notum sit omnium nostrorum fidelium magnitudini presentium scilicet et futurorum, qualiter propter nomen domini nostri Iesu Christi, qui per sanctam evangelicam lectionem misericordissime admonet dicens: 'Dimittite et dimittetur vobis' ideoque pro eius ineffabili et aeterna remuneratione, quia ➚, qui peccatis imminentibus de regno nobis a deo concesso Italiae fugivit, postquam illum protegente domino dilectissimus filius noster ➚Langobardorum cum nostro exercitu hostiliter adquisivit, omnem culpam ei indulsimus et , quascumque tunc tempore iuste et rationabiliter de quolibet adtractu vestitus erat et possidebat ➚, quando infidelis et fugitivus apparuit, et denuo plenissima deliberatione concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri memorato ➚ nostro, si deinceps fidem inlibatam partibus nostris filiorumque nostrorum servaverit, de suprascriptis rebus proprietatis suae inquietare aut calumniam generare nec aliquid exinde abstrahere aut minuare quoque tempore presumatis, sed per hoc nostrum auctoritatis atque confirmationis preceptum, quicquid exinde facere voluerit, quieto ordine cum dei et nostra gratia liberum in omnibus perfruatur arbitrium. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus. Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis. advicem recognovi. Data IIII non. febr. anno XXXI et XXVI regni nostri; actum ➚in dei nomine feliciter amen.
Keywords: allocation to individuals, areas, city territory, confiscation, emperor/king, fidelis of, fines, fiscal property, hostility for, imperial/royal diploma, inflow, iure proprietatis/pleno iure, lombard, mention, object, outflow, palatium, patricius, textual occurrence.
Editions and document
summaries: MGH, DD Kar., I, n. 187 (799), pp. 251-252.
Bibliography: Cammarosano 1988, p. 51; Gasparri 2001, p. 7; Hlawitschka 1960, pp. 113-114.