In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Dignum est, ut celsitudo imperialis, quantum ceteros honoris ac potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes pietatis sue munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte dei ecclesie ac nostrorum presentium scilicet et futurorum comperiat magnitudo, quia ➚ ac spatharius ➚ per ➚ nostrum ac per suum nomine nostram est maiestatem, ut ex rebus sui , que infra dictionem imperii nostri consistere noscuntur, confirmationis nostre preceptum fieri iuberemus, per quod ipse ac patriarcha, pontifices atque populus illi subiectus sibi debitas res absque cuiusquam contrarietate seu refragatione retinere quivissent, quemadmodum temporibus ➚ per cum Grecis sanccitum possiderunt. Cuius petitionem, ut nobis celestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes hos excelentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes decernimus, ut nullus in territoriis, locis, pecculiariis aut ecclesiis, domibus seu rebus et reliquis possessionibus presignati duchatus, que infra potestatem imperii nostri site esse noscuntur, iniquam ingerere presumat inquietudinem, diminorationem seu calumpniosam contradictionem aut subtractionem nephandam, sed liceat eas prefato duci, patriarche, episcopis ac populo sibi subiecto seu successoribus eorum ac heredibus quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistra quippiam molientis tergiversatione iure , prout liquidius in presignato decreto continetur, legaliter possidere. Et ut hec nostre confirmationis atque coroborationis auctoritas a fidelibus sancte dei ecclesie et nostris verius credatur et a nostris successoribus per tempora labentia omni munimine stabiliatur, manu propria fideliter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus. Signum Lotharii serenissimi augusti. . Data kl. sept. anno Christo propitio imperii domni Lotharii piissimi augusti in Italia XXII et in Francia II, indictione octava; actum ➚ ; in dei nomine felliciter amen.
Keywords: city territory, comitatus, emperor/king, exemption, fidelis of, fiscal property, function, grandparent of, immunity, imperial/royal diploma, intercessory, marca/ducatum, marquis/duke, mention, missus of other public authorities, notary, palatium, residential, textual occurrence, villas.
Editions and document
summaries: MGH, DD Lo. I n. 62 (841), pp. 170-171.
Bibliography: Il diploma fu emanato a completamento del patto stipulato tra Lotario e Pietro Tradonico l'anno precedente, il 23 febbraio 840, che rinnovava, con alcune modifiche, gli accordi franco-bizantini risalenti di circa un quarto di secolo. Cessi 1940, n. 55 (840), pp. 101-108.