In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ invictissimi domni ➚ . Cum petitionibus iustis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superni muneris donum nobis a domino inpertiri credimus. Idcirco notum sit omnium sanctae dei ecclesiae presentium scilicet et futurorum sollertiae, qualiter venerabilis ex ➚, quod est situm intra muros civitatis ➚, nostram petiit clementiam obnixae, ut eundem monasterium una cum omnia sibi pertinentia sub nostra ob amorem dei et reverentiam sancti loci illius reciperemus. Cuius petitionem libenter adquievimus et ita, ut petiit, concessimus atque per hoc nostrum imperiale preceptum confirmavimus. Quapropter precipim[u]s atque iubemus, ut nullus iude[x p]ublicus vel quislibet ex iuditiaria potestate in au[t] loca vel seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore vel quae deinceps in iure ipsius loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas aut freda vel tributa exigenda aut mansi[o]nes vel paratas faciendas nec fideiussores tollendos aut homines eiusdem ecclesiae tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes iniustae distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, que supra memorata sunt, penitus exigere presumat, sed liceat memorate abbatissae successoribusve suis res predicti monasterii sub inmunitatis defensionis nostrae quiete ordine possidere. Et quicquid exinde sperare poterat, totum nos pro aeterna remuneratione praefato monasterio concedimus, ut in alimonia ancillarum dei ibidem sub regula sancti Benedicti deo famulantium proficiat perennis temporibus in augmentis, quatenus ipse ancillae dei, qui ibidem deo famulantur, pro nobis et coniuge proleque nostra atque stabilitate tocius regni a deo nobis commissi iugiter domini misericordiam exorare delectetur. Et quando quidem divina vocatione rectrix ipsius monasterii ab ac lucae discesserit, si ibi talis repperiri poterit, qui caeteris secundum regulam sancti Benedicti preesse et prodessepoterit, licentiam habeant inter se eligendi abbatissam. ➚ quoque venerabilem in eodem loco consittuimus inspectorem, quatenus diebus vitae suae suo studio in omnibus regula ibi exequatur sancti Benedicti. Et ut haec nostrae auctoritatis preceptio pleniorem in dei nomine optineat vigorem et a fidelibus sanctae dei ecclesiae nostrisque verius credatur diligentiusque observetur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione subter adsignare iussimus. Signum (MF) Hlotarii gloriosissimi augusti. (C.) advicem recognovi et (SR. NT.: Liuthardus advicem Hermenfridi recognovi et subscripsi et ipse magister fieri iussit) (SI. D.) Data XV kl. Mai. Anno Christo propitio XXI imperii domni Hludouuici serenissimi imperatoris regnique Hlotarii gloriosissimi augusti in Italia XI, indictione XI; actum ➚ civitate palatio publico; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: abbesses, abbots, allocation to churches, child of, churches, emperor/king, fiscal property, immunity, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, monasteries, monks, nuns/sanctimoniales, outflow.
Editions and document
summaries: MGH DD Lo I, pp. 76-78, n. 12