Parma, Archivio di Stato, Diplomatico, Atti privati, cass. 13, n. 811

Title: Parma, Archivio di Stato, Diplomatico, Atti privati, cass. 13, n. 811
Document number: 12
Author(s): Lorenzo Tabarrini (file creation on 2020-12-22); Lorenzo Tabarrini (last change on 2020-12-22)
Record source:
Document type: Juridical sources
Document tradition: Original
Fiscal property: Uncertain
Provenance: Sanctus Sixtus; monasterium (Piacenza)

Date: 1202 April 5
Topical date: Piacenza

Show/hide in the text:

Lislaw Gerardi de Puteo contra Antolinum oclum bovis et fratrem predicti. 1202, indictione quinta, ultimo mensis Aprelis. Petrus de Cesa de Rivalta interrogatus dicit XXIIII anni sunt quod primo usus sui in Gosolengoislands, rights of use on woods/pastures/waters, local elites et tunc intravi ad standum cum quadam Bosone de Puteo cum quo steti tres annos et tunc pro eo taliavi boscavirights of use on woods/pastures/waters in glareis et insulis de quibus lis est et inde lignum extraxirights of use on woods/pastures/waters nemine contradicente, et videbam rusticos eius in eis taliare et pascuare et eas insulas et glareas pro eo godere et ex ipsis lignum extrahererights of use on woods/pastures/waters et ipsum Bosonem dare ipsas insulas et glareas alteri ad incidendum ad medium et expellere ex ipsis homines quos invenit, quo defuncto vidi Gerardum et Guillelmum eius filios ipsas insulas et glareasislands tenere et possidere donec Guillelmum vixit sicuti ceteri domini faciebant, faciendo in ipsis insulis et glareis incidere et boscare et ex eis lignum extrahere et rusticos suos in ipsis taliare et boscare et pascuare et inde lignum extrahere et ego pro ipsis fratribus in eis incidi et boscavi et ex eis lignum extraxi, quo Guillielmo defuncto vidi postea Gerardum facere similiter pro se et nepote et rusticos eorum pro eis et ceteris fama est per Gosolengum quod predicte insule et glaree ita sunt isti Gerardi et nepotis quemadmodum ceterorum dominorum Gosolengilocal elites et vidi ipsum Bosonem donec vixit et usus sui cum eo et post eius mortem Guillelmum et Gerardum habere ita suam partem pascuum sicuti ceteri domini habebant que pascua omnia erant sicuti erant iste insule et glaree. 1202, ind. sexta die martis, ultimo mensis Decembris, Plaç(entia)consules in maiori ecclesiamother churches, coram Ugone Gislando, Guillelmo Codeporco, Alberto B[a]reino et Alberteno de Vivellis, Musso Ianatti, Petro Rubeo, Guillelmo Bellengario testibus rogatis. § Albericus vicedominusconsules consul iusticieconsules concordia et presencia Rainerii de Carioconsules et Guillelmi de Pigacianoconsules sociorum suorum precepit Petro de Rustico ut istum testem publicaret et in publicam fermam reddigeret. Ego Iohannes filius Guitelmi de Cellolisnotary notariusnotary, mandato Petri de Rustico istum testem publicavi et in publicam formam reddegi. Ego idem Petrus de Rusticonotary notariusnotary interfui et istam attestationem mandato meo a isto Iohanne publicatam confirmavi et subscripsi.

Keywords: consules, islands, law, local elites, mother churches, notary, rights of use on woods/pastures/waters.