Benevento, Archivio Storico Provinciale - Museo del Sannio, fondo S. Sofia, perg. XII, 8

Title: Benevento, Archivio Storico Provinciale - Museo del Sannio, fondo S. Sofia, perg. XII, 8
Document number: 1302
Author(s): Paola Massa (file creation on 2021-12-12); Paola Massa (last change on 2021-12-12)
Record source: Critical edition
Document type: Marquis’/ducal/princely diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Provenance: Sancta Sophia; monasterium (Benevento)

Date: 1014 Octuber
Topical date: Benevento
Dating elements: Indizione bizantina.

Show/hide in the text:

[+] In nomine Domini. Vicesimo octavo anno principatus domni Landolfiprinceps gloriosi principisprinceps, et quarto anno principatus domni Paldolfiprinceps magni principisprinceps filius eius, mense octubris, tertia decima indictione. Ego superius dictus domnus Landolfus gloriosus princeps, filius quondam bone recordationis domni Paldolfiprinceps excellentissimi principisprinceps, clarefacio quam per successione superius dicti domni Paldolfi genitori mei, qui olim fuit princeps ab eo hereditatemlanded possessions in loco Caudicities ubi dicytur Curti de Cauci et Turnunchi. Nunc autem de predicta mea hereditate pro Dei amore et pro anima supradicti domni Paldolfi, genitori mei, [q]ui defunctus est, cum nimio amore cupio exinde offerire in monasterio vo[ca]bulo Sancte SofieJURIDICAL PERSON: landed possessions, monasteries; KEYWORD: monasteries, situm infra Beneventanam Veterem civitatem, iuxta Palatium nostrum. In qua vero cenovio ipse supradictus domnus genitor meus sepultus est, et ubi in eodem cenovio Gregorius venerabilis abbasPERSON: abbots; KEYWORD: abbots preesse dinoscitur. Quapropter ter <sic> ego sepius dictus domnus Landolfus princeps filius prefati domni Paldolfi qui olim fuit princeps, ideo sicut michi congruum esse videtur, bona si quidem mea voluntate ob amore superno ductus ante nobiliorum et bonorum hominumboni viri/boni homines, qui subter scripti sunt, per hanc quoque videlicet cartulamcartula, offersio/donatio offero Deo et in predicto cenovio de predicta hereditate mea de iam dicto loco Caudi, ubi dicitur Curti de Cauci et Turnunchi, et quibus eadem hereditate esse videtur, iusta hec finisfines: de una parte fine via illa, qui vadit inter hec rebus et rebus archiepiscopismother churches Beneventanis sedis, de alia namque parte fine ipso pantanomarshes/lagoons/tombolos, qui dicitur Rebullorivers, marshes/lagoons/tombolos, de alia videlicet parte fine fluviorivers Bisercharivers et fine rivotello, [de] alia scilicet parte fine alio pantanomarshes/lagoons/tombolos, qui est a parte de ecclesia vocabulo Sancti [Cl]ementiJURIDICAL PERSON: churches; KEYWORD: churches, et vadit et coniungit se in prioras fines. Infra hec vero finis ex ea rebus tantum exinde offero in eodem cenovio per mensurassize modia quinquaginta ita ut omnem modium ab ead<em> per mensura passi triginta ad iusto passu mensuratum in omni facie, tam longnum, quam et latum, si ad mensuratum ipsa terra erga predicta via. Et de predicta terra per iam dictas mensuras, qualiter per ordinem legitur, que est mea oblatione, nec michi, nec cuicumque alteri homini nullam dico remaneret, set in integrum ipsa terra per iam dictas mensuras, erga predicta via una cum inferius et superius, cum via et andito suo per iam dicta via ad ibidem intran(i) et exiendi pars ipsius cenovii cum omnibus suis congruitatibus, atque cum omnibus suis pertinentis eadem hereditate per iam dictas mensuras illut offerui in predicto cenovio. Ea ratione ut amodo et semper eodem monasterio [eius]que abbatiabbots predicta mea oblatione, sicut prelegitur, abere et possidere debeant, sine contradictione mea et de meis heredibus et sine cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore ego qui supra Landolfus princeps, aut meis heredibus cum parte supradicti cenovii, aut cum eius abbate de supradicta mea oblatione qualitercumque causare, aut contendere presumserimus volendum inde tollere, aut contrare, aut si de predictas mensuras de infra predictis finis ex ea rebus amminuare quesierimus, ideo ante omnia quadraginta solidos Const(antinos) ego et meis heredibus ad pars ei<us>dem cenovii eiusque abbati componerepenalty obligo, et in antea omni tempore exinde ad versus partem predicti cenovii per invitis tacitis permaneamus. Igitur autem obligo me ego iam dictus Landolfus princeps et meis obligo heredibus ad partem predicti cenovii eadem mea oblatione uti prelegitur amodo et semper ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere secundum Langobardorum legem per iam dicta obligata pena. Quam te Madelbertus clericus et notariusPERSON: notary, other clerics; KEYWORD: other clerics; KEYWORD: notary taliter scribere rogavi. Actum Beneventicities. Feliciter. (ST). + Ego Pandenolfus me subscripsi. + Ego Lambertu me subscripsi.

Keywords: abbots, boni viri/boni homines, cartula, churches, fines, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, monasteries, mother churches, notary, offersio/donatio, other clerics, penalty, princeps, rivers, size.

Editions and document summaries: Editions: Cuozzo, Esposito, Martin 2021, n. 34, pp. 159-162 (source of the text reproduced here).

Bibliography: CSS, I, p. 88.

Commentary

L'emittente è il principe di Benevento Landolfo V, il quale dispone dei suoi beni personali: il documento ha le tipiche forme del documento privato beneventano.