In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, quapropter noverit omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet hac futurorum agnoscant sollertia ➚ venerabilem ➚, qui hedificatum est intus hanc nostram ➚ veterem propinquo nostro sacro Beneventano Palatio per ➚ nostrum dilectum nostram adiisse a Deo protegendam principalem dignitatem, deprecans ut pro augmento predicti monasterii nostreque patrie salvatione concederemus atque confirmaremus in prephato monasterio, in qua ipse [regi]men tenere videtur, ad perpetualiter habendum hac possidendum cuncta qualiter hic inferius declaratur iure quieto, de quibus etiam nostram expetiit celsitudinem ut in eodem sacro monasterio pro perhenni tuitione, [ut mos] est antecessorum nostrorum principum, munitionem fieri iuberemus. Quapropter, [ne eius inaudita fi]eret postulatio, eius[dem pe]titionis usque quaque libenter assentientes, [ex] ipsis omnibus petitionibus in eundem sanctum hac venera[bile]m monasterium hos nostre munitatis apices fieri precepimus, per quos vi[delicet omnino san]cimus et perpetualiter per pre[sens hoc] nostrum roboreum preceptum concedimus atque confirmamus in prephata ecclesia Sancte Sophie omnibus que fuerunt de hominibus [qui ex hoc seculo absque] herede migraverunt [et que c]um rebus predicti monasterii est pertinen[te]s, vel infra finis de ipsis rebus eiusdem monasterii esse videntur, totum et in integrum illud concedimus in [eundem] venerabilem locum, de sicut una cum ipsa inde [pertinentes, ad semper eandem ecclesiam eiusque illud habendum et possidendum. Similiterque concedimus in prenominatum monasterium ut omnes qui res proprias non habent in rebus ipsius monasterii habitaverint ad laborandum sua sponte semper defensos fiant ab [omni , sed quicquit ad partem puplica facere, aut persolvere debunt, [per omnia] illud faciant in eodem monasterio eiusque rectores. Denique et concedimus in predictum locum ➚ quantum cont[inet rebus] eiusdem monasterii et ➚ similiter quantum rebus eiusdem ecclesie continet cum et ex undique partibus ad habendum et faciendum pars nominate ecclesie eiusque recto[ribus] omnia quod voluerint. Nec non et conced[imus] in eodem venerabili monasterio que pergere videtur ad ad flubio Sabbati atque coniuncta cum eiusdem monasterii ab albeo illo, qui descendit ad eiusdem monasterii usque in tertia pila de predicto ponte ligneo, ut liceat partem eiusdem monasterii eiusque rectoribus in eadem omnem facere quem illorum utile et necesse fuerit faciendum omnia quod voluerit, sic tamen ad predictum laborem et hedificium quod in predicta via fecerit pars eiusdem monasterii, sic illud facere debeat ut non sit contrarium ad , vel qui exinde transituri sunt. Predicte vero hereditates hominibus, vel viam, vel omnia nostra concessione et omnia quod su[pra diximus] tibi eidem Bisantii venerabili abbati tuisque successoribus ad partem predicti monasterii illa omnia concessim[us et confirmamus] ad semper h[a]bendum et possidendum et faciendum omnia quod voluerint absque ullius comitibus, gastal[deis], seu iudicibus, vel sculdais nostris, [vel cuiuscumque ho]minum contrarietate et ut nullus [ex pre]dictis omnibus quippiam invasionis, [aut contrarietatis in supra dicta] nostra concessione atque confìrmatione pars eiusdem ecclesie ullo umquam tempore ingerere presumat. Ut [autem hec nostra concessio ... atque confìrmatio] plenius in Dei nomine [habe]at vigorem et ab omnibus invio[labiliter observetur, manu propria scripsimus et] anulis nostris subter iussimus sigillari. Subsequenter concedim[us in eundem venerabilem locum ut de quantum continunt ipse eiusdem monasterii que hedifica]te sunt intus hanc [Beneventum Veterem civitatem iuxta Platea Maiore illa puplica que ascendit] de Summa et iuxta t[ra]s[on]da puplica que olim pergere videb[antur erga epsida predicti] monasterii et exiit in predicta platea, ut nullus sit qui in eadem [platea desuper et desuper eadem iam dicta] trasonda aliquit hedificium facere, aut laborem sine voluntate abbatum eiusdem monasterii, [aut spurcitias in eas iactare], aut letamen, set liceat pars eiusdem monasterii in eas miniania et [pontem] et [hedificium facere iuxta] illorum voluntates. Si quis autem hec nostra concessio irritum facere presumpserit, sciat se esse compositu[rus auri libram unam], medietatem nostri Palatii et medietatem ipsius cenovii, et hanc nostram concessio ut pre[legitur firmam maneat semper]. SI D. Signum Landolfus domni Landolfi gloriosi principis. ➚ ex iussione predicte potestati scripsi]. Datum enim vobis mense iulio, in anno quadra[gesim]o septimo principatus domni Landolfi gloriosi principis, et vicesimo tertio anno principatus domni Paldol[fi magni] principis, prima indictione. Actum in sacro ➚ Palatio.
Keywords: abbots, allocation to churches, animals, bridges/pontoons, cities, clusae/gates, count, datium, defensive elements, exemption, fiscal property, freeborn, houses, inheritance, intercessory, iure proprietatis/pleno iure, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, mention, mills, object, other clerics, outflow, overland transport, palatium, parchment documents, parent of, princeps, privileges, processing units, property of persons without heirs, rector of, redistributive, residences, rights of use on woods/pastures/waters, riverbed, rivers, roads, servitium, shores, storage units, work and workers, workshops, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, cc. 604B-606B; IS2 X, Anecdota, cc. 443C-445A (corr. in Vat. Lat. 8950, f. 19v-20r); Matera 1985, n. 6, pp. 37-50; CSS, pp. 421-424; Cuozzo, Esposito, Martin 2021, n. 45, pp.190-194 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, VII, p. 159; Poupardin 1907, 152; Smidt 1910, p. 125; Voigt 1902, 193; Bertolini O. 1926, 155 p. 40; Bartoloni 1953, p. 302; API XV/67, tavv. 38-39. Fac simile: API, XV/67, tavv. 38-39.
Bibliography: Di Meo 1795-1819, III, p. 142; Smidt 1910, p. 125; Annales Beneventani, p. 134, nt. 2; Bartoloni 1952, p. 33; Bartoloni 1953, pp. 295 e 299; Galasso 1967, p. 306; Galante 1976, pp. 87-88.