+ In nomine domini salvatori <sic> nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ nec non et ➚ divina ordinanante <sic> providentia Langobardorum gentis . Cum principalis excellentia petitionibus dilectorum suorun <sic> omniu <sic> iuste petentium clementer favet. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentjum scilicet ac futurorum sollertja quoniam ➚ ➚ dilectus noster nostram excellentjam ut concederemus ➚ ➚, que sita est intro hanc veterem ➚ non longe a Aurea, qualiter liceat eum vel successores eius, qui in eadem ecclesia die noctuque deservierint sicut ipse, causare et contendere et omnem finem face<re> de rebus predictę æcclesię Sancti Iohannis que habet in finibus ➚ seu in finibus ➚ et in ➚ <sic> et ➚ atque et in ➚ per d<i>versa loca nec non in ➚ et ➚ et aliis locis; et non eis inpediatur in aliquo pro abbate ipsius æcclesię sed per se ipsos licitum habeant cum munimine eiusdem ecclesiae causare et omnem finem facere usque dum illas redigant ad potestatem eiusdem ecclesie Sancti Iohannis. cum autem res ipse hab eis ad potestatem de ipsa ecclesia revocate fuerint, nulli abbatum vel custodum licitum sit ex eis quicquam auferre quolibet modo aut vendere aut donare vel qualitercumque alienare ab ipsa ecclesia, sed semper habeant et possideant illas custodes ipsius æcclesię et deveniant de successore in successorem qui ibi die noctuque deservient sicut predictus Odelprandus presbiter ibi deservit, ad faciendum inde utili[t]atem de ipsa ecclesia et se ipsos inde nutrire in aliquo valeant. unde expetiit fieri munitjonem a nostra excellentja, ad uiu[s] petitjonem libuit nobis usquequaque sensum <sic> prebere; quapropter, ne eiusdem religiosi antistitis cassa maneret, obsecratjo petitjoni eius benigne assensimus exindeque hos nostre munificentjæ apices exarari precepimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter tibi Odelprando sacerdoti et tuis successoribus, qui ita deservierint in prephata æcclesia Sancti Iohannis pertinente sacri palatji non longe sita a Porta Aurea, concedimus in omnibus licentjam ut a nunc et deinceps potestatem per vos ipsos habeatis causare et contendere cum munimi<ni>bus de ipsa ęcclesia de omnibus rebus predicte ęcclesię quas habet in finibus Capue et in finibus Sanctę Agathe seu in Caudi, in Furcle et Squille, in Salerno et Abellino et aliis pluribus locis et per vos eas legaliter contendendo debeatis vincere et ad potestatem eiusdem æcclesie revocare, et q<uo>d exinde Deus donaverit annualiter ad utilitatem de ipsa ecclesia et vestra habeatis et possideatis absque contrarietate sacri nostri palatji vel de qualicumque [ab]bate quorum a sacro palatjo eadem ęcclesia tradita paruerit. et hoc siquidem censemus ut nulli aliquando abbatum seu rectorum licitum si[t] quocumque modo vel quocumque ingenio ex eisdem rebus quicquam aut vendere aut commutare aut in quolibet alienare, et quicumque hoc facere presumpserit sive abbas seu quiscumque eiusdem æcclesię rector sancimus atque firmamus ut persolvere debeat compositjonem sacro palatjo auri puri libram unam et venditjones seu commutatjones aut obligatjones seu quamlibet scriptjones quas quodcumque modo factas invenerit de eisdem rebus modis omnibus potenter evacuentur a sacro palatjo et ad potestatem predictę ęcclesiæ eas revocet sub custodibus et servientibus eiusdem ęcclesiæ in ratjone suprascripta, ita ut de successore in successorem deveniat qui in eadem ecclesia servierint ad habendum eas pro ipsius ecclesię¸ utilitatem suamque nec[essitat]em prucurandam <sic>, eo quidem ut hęc nostra concessio plenius in Dei nomine habeat vigorem manu propria scripsimus et anulis nostris iussimus sigillari. Signum (M) domni Atenolfi eximii principis. (SI D). ➚ ex iussione supr[adict]e potestati scripsi. Datum pridie idus mensis ianuarii in tricesimo sexto anno principatus domni Landolfi gloriosi principis et vicesimo sexto anno principatus domni Atenolfi eximii principis atque quarto anno principante domno Atenolfo filio domni Landolfi gloriosi principis, indictjone nona. Actum sacro ➚ Palatjo.
Keywords: bishops, cities, clusae/gates, defensive elements, intercessory, other clerics, priests, princeps, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS2, VIII, coll. 48-50; Ciaralli, De Donato, Matera 2002, n. 8, pp. 23-27 (source of the text reproduced here). Document summaries: Bartoloni 1953, pp. 301. Fac simile: API, XV/67, tavv. 30-31.
Bibliography: Sarnelli 1691, pp. 53-57.