+ In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ filius eius divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet. Igitur noverit omnium fidelium nostrorum presentjum scilicet hac futurorum sollertja ➚ venerabilem ➚ et ➚ et et ➚ <sic> de ipso chrisotriclino et de ipse scole dilectis nostris nostram adierunt, a Deo protegendam, principalem dignitatem deprecantes ut, pro augmento sancte Æcclesie nostreque patrie salvatjone, concederemus atque confirmaremus in ➚, in quo ➚ venerabilem et egregium spiritalis noster pater preesse dinoscitur, ad perpetualiter habendum et possidendum integram ➚, que constructa est in mont[e G]argano, cum omnibus eius pertinentjis et possessionibus simulque cum integro ipso eiusdem Sancti A<n>geli, quod quidam ➚ electus prephate sedis in proprio territorio iam dicte ecclesie a nobo construxit fundamine pariterque cum integrum ➚ cum omnibus eius pertinentjis sicut hactenus ibidem in eadem reverenda Sede concessa atque confirmata sunt a domno ➚ Beneventano et a domno ➚ filio eius et a domno ➚ et a domno ➚ et a domno ➚ et a domno ➚ imperatoribus per quibus eadem veneranda Sede apud se firmatas retinet, de quibus etjam nostram expetierunt celsitudinem ut in eodem sacro episcopio pro perhenni tuitjone munitjonem fieri iuberemus. quapropter, ne eorum inaudita fieret postulatjo, eorum petitjonis usquequaque assensum prebere libuit, quorum vero libenter assentjentes, ex eorum omnibus petitjonibus in eodem sacro episcopio hos nostre munitatis apices fieri precepimus, per quos videlicet omnino sancimus et perpetualiter per presens hoc nostrum roboreum preceptum concedimus atque confirmamus in eodem sacro episcopio ecclesiam predictam Sancti Michahelis archangeli de monte Gargano cum omnibus eius pertinentjis et possibilitatibus et cum tota eius pertinentja atque cum integro ipso castello de eodem monte Gargano quod quidam Ursus electus iamdicte sedis a nobo construxit fundamine, pariterque et concedimus in eodem sancto Beneventano episcopio integrum episcopatum sancte Sipontine Sedis cum omnia ad eadem sancta Sede pertinentja, veluti in eadem sancta Sede a primis concessa a divers[i]s [d]igni<t>atibus atque confirmata sunt. hec autem omnia qualiter superius dicta sunt in eodem sacro Beneventano episcopio firmavimus atque concessimus in integrum, sicuti a superius dictis imperatoribus et ducibus in eadem reverenda Sede concessa atque firmata sunt per supradicta preceptora quibus in eadem venerabili Sede firmata retinentur, in tali etenim sanctjone quatenus amodo et deinceps partem prefate Sedis eiusque rectoribus predicta omnia [p]erpetualiter habeant et possideant absque ullius comitis, gastaldeis seu iudicibus rei puplice vel cuiuscumque hominum persone aut inquietudinem, et ut nullus ex predictis omnibus quippiam invasionis [au]t contrarietatis in supradicta confirmatjone atque concessione parti eiusdem archiepiscopii ullo umquam in tempore ingerere presumat sed, Dei opitulante gratja, quieto ordine cuncta ibidem inviolabiliter [p]erpetuo consistant securiter. Si quis autem hanc nostram principalem concessionem atque confirmatjonem violare temptaverit aut irritam facere quesierit, sciat se esse in eodem sacro archiepiscopio auri purissimi libras centum et hec nostra concessio atque confirmatjo in perp[e]tuum inviolabilis persistat. Ut autem hec nostra confirmatjo atque concessio plenius in Dei nomine habeat vigorem et [ab o]mnib[us]immobilis obserbetur, manu propria scripsimus et anulis nostris subter iussimus sigillari. Signum (M) domni Paldolfi gloriosi principi. (SI D). ➚ ex iussione supradicte potestati scripsit. Datum quarto nonas aprelis in anno tricesimo quinto principatus domni Paldolfi gloriosi principi et decimo anno principatus domni Landolfi excellentissimi principi filio eius, sexta indictjone. Actus in sacratissimo ➚ Palatjo.
Keywords: archbishops, castle, churches, fidelis of, fortress, judge, marquis/duke, notary, other clerics, other palatine officer, parchment documents, penalty, princeps, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS2, VIII, coll. 66-67; Ciaralli, De Donato, Matera 2002, n. 20, pp. 60-64 (source of the text reproduced here). Document summaries: Bartoloni 1953, pp. 301. Fac simile: API, XV/67, tavv. 32-33.
Bibliography: IP, IX, pp. 453; Santoro 1992, p. 15, n. 2; von Falkenhausen 1968, pp. 139-140; Fonseca 1977, pp. 91, 93; von Falkenhausen 1978, pp. 32, 132-33, 180.