In nomine Domini Salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principali excellentia petitionibus dilectorum suorum omnibus iuste petentibus clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum omnium presentium scilicet ac futurorum sagacitas quia ➚ dilectus noster nostram exoravit excellentiam ut pro amore omipotentis Dei concederemus in ➚ sita intro ➚ , ubi vir venerabilis ➚ regimen tenere videtur, quas ➚ filium Unzelgari tultas habuit a prephato monasterio vel quod ipse monasterium apud eum remisi pro causandum ipse ➚ in ipsum ➚, sed propter quod ipsi filii predicti Sadelfrid contra animam nostram cogita verunt et consiliaverunt et cum nostris inimicis se coniunxerunt et nobis se periuraverunt et ipse scriptionibus et aliis omnibus rebus et substantiis eorum , de quibus petiit a nostra excellentia ut firmitatis apices in eodem sancto monasterio fieri iuberemus. Cuius preces pro Dei amore exaudienes hos firmitatis apices ibidem fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter habendum nostris et futuris temporibus concedimus in prephato monasterio Sancte Sophie, ubi vir venerabilis Azzo abbas regimen tenere videtur, omnes scriptiones et moniminas illas quas nominatus Sadelfrid iudex tultas habuit a prephato monasterio Sancte Sophie vel quod ipso monasterio aput eum remisi pro causandum ipsa terra de finibus Lanio in ipsum gualdum nominatur de Albutzu, sed propter quod ipsi filii iam dicti Sadelfrid iudici contra animam nostram cogitaverunt et consiliaverunt et cum nostris in ipsis se coniunxerunt et nobis se periuraverunt predictis scriptionibus et aliis omnibus rebus et substantiis eorum ad potestatem nostri sacri palatii devenerunt. Nunc autem quemammodum predicte terre de iam dictu gualdu de Albutzu qualitercumquę illas habere, detinere debuerunt insimul cum predictis scriptionibus continentes iam dictis terris predicti filii iam dicti Sadelfrid iudicis in prephato monasterio ipsos in integrum concedimus a presenti habendum et possidendum ipsos pars prephati monasterii eiusque abbates rectores absque omni contrarietate et molestatione de predictis filiis Sadelfrid iudicis et de eorum heredibus vel a qualicumque persona hominis. Quod si quispiam anc nostram concessionem quomodocumque violare presumpserit, tam filii predicti Sadelfrid vel heredibus eorum, sciat se compositurus in prephato monasterio vel ad eiusque abbatibus et rectoribus, et supra dicta concessio de qualiter continet firma permaneant semper. Ut autem hec nostra concessio verius observetur manu propria scripsimus et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum domni Paldolfi gloriosissimi principis. ➚ ex iussione supra dicte potestatis scripsi. Datum tertio nonus decembris anno vicessimo octabo principatus domni Paldolfi gloriosissimi principis et anno secundo principatus domni Landolfi eius filii, indictione quarta decima. Actum in ➚. Feliciter.
Keywords: abbots, allocation to churches, cities, confiscation, convenientia, count, fiscal property, gualdi, inflow, intercessory, iure proprietatis/pleno iure, judge, landed possessions, marquis’/ducal/princely diploma, mention, monasteries, object, outflow, parchment documents, penalty, princeps, property of criminals/political traitors, writer.
Editions and document
summaries: Editions: IS1 VIII, col. 597D-599A; IS2 X-2, col. 439A-440A; CSS, I, 38, pp. 401-403 (source of the text reproduced here). Document summaries: Di Meo 1795-1819, IV, p. 78; Poupardin 1907, Catalogue, I, n. 127 (v. Smidt 1910, p. 23); Voigt 1902, 169; RIM, 1216.
Bibliography: Bertolini O. 1926, 145.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939