Cum in Dei nomine coniunximus nos domnus vir gloriosissimus ➚ summus gentis Langobardorum in nostra que vocatur ➚, ibi veniens ➚ venerabilis ➚ quod situm dinoscitur esse infra nostram ➚, ubi esse invenitur, et suggessit nobis eo quod quas bone recordationis domna ➚ cum ➚ filio suo offerserant in predicto monasterio, que habitare videtur in ➚, quod ➚ qui fuit contra canonicam regulam quesitasset et modo se a suo subtrahere querant. Nos quippe dum hec talia audissemus, continuo iussimus ante nostram vestigia venire ipsos homines, id est Cęlestinum, Lupum et Ursum, qui causam suam et de germanis suis agebant, et inquisivimus eos pro qua ratione se a servitio ipsius venerabilis monasterii subtraherent. Qui adserentes dixerunt: «Certe veritas est quia et nos et parentes nostri domna Theoderada cum domno Gisolfo duce filio suo contulerunt in ipso monasterio et servi exinde fuimus, et postea Zacharias, qui ibi abbas fuit, per precepta gloriosissime memorie domni ➚ iunioris seu ➚ ducum, et per legem qualiter liberi constituti sumus in nostra libertate permanere debemus». Ad hęc respondebat nominatus Mauricius abbas: «Veritas est, sicut asseritis, quod vos quodam Zacharias liberas constituit, sed non fecit secundum legem et sanctorum Patrum institutiones seu canonicam sanctionem, et ideo vobis ipsa libertas firmis et stabilis esse non debet, sed qualiter secundum istam quam ęccę per manibus teneo vos nominata potestas concessi servire debeatis». Tunc dum hęc omnia nostra gloriosa potestas intellexisset, fecimus relegi offertionem monasterii quam Mauricius abbas ostendebat, et insertum ibi invenimus qualiter domna Theoderada cum domno Gisolfo filio suo duce superius nominatas condomas ibidem concessissent per suum firmissimum preceptum. Deinde iussimus religi et precepta illa que Celestinus cum nominatis parentibus suis de sua libertatem ostendebant, ubi legebatur qualiter eos domnus Gisolfus iunior dux seu Codescalc qui fuerat dux per rogum quoddam Zacharię liberassent, sed etiam et firmitatem de ipsis preceptis quam eis emiserant ➚ cum ➚ filio suo. Quibus relectis et agnitis eorum altercationibus precepimus sacros adduci canones in nostram presentiam. Quorum capitula sciscitantes ita continentes invenimus ·in sanctorum apostolorum seu Nicino nec non et Anquiritano atque Silvestri pape urbis Romę conciliis ut nullus episcoporum, presbyterorum, diaconorum et clericorum qui sanctis et venerabilibus locis preessent res ecclesię distraherent aut alienare presumant, et qui presumerent a proprio gradu disciderent. Post hęc inreprehensibiliter, prestante Deo, iudicium dare poteremus, iussimus aduci edictum gentis nostre Langobardorum. Quod sciscitantes invenimus qualiter bone recordationes domnus Liutprand rex instituit ut precepta que facta anteriora essent statuimus firmiores et stabiliores esse, sicut volumus ut nostra precepta semper roborem opteneant. Hidcirco decrevimus atque statuimus ut nominati homines, id est Cęlestinus cum uxore et germanis suis, et Ursu cum uxore, filiis et germanis suis, atque Lupus cum genitore, uxore et filiis suis, nec non et Rinco cum uxore et filiis suis seu filiis Albini, et Fusulus cum uxore, filiis et nepotibus suis, id est filii Butte et Calbuli, sed etiam et Gemulus cum uxore et filiis suis, qualiter a potestate predicta in iam phato monasterio sunt concessi, obediant et deserviant perpetuis temporibus in ipso sancto loco et ipsius custodibus cum omnibus rebus suis et filiis et filiabus, quos et in nostra presentia sepius dicto abbati Mauricio et in manu tradere iussimus et precepta ipsorum ante nostrum conspectu cassari fecimus; tantum de filiis Celestini pro causa pietatis et anime nostre salute, quos asserebat de natus esse, decrevimus ut si ita esset veritas liberi et absoluti permanerent persone eorum, unde et eis preceptum fieri iussimus; ipse vero Celestinus cum coniuge sua et omnibus rebus suis seu fratre eius et cuncti omnibus superius nominatus cum rebus et filiis, filiabus suis atque coniugibus omni in tempore essent servi iam nominati monasterii Sancti Benedicti sicut et alii qui ibidem serviunt. Unde pro firmitates venerabilis loci hoc nostrum preceptum iudicatum fieri iussimus, ut nullo tempore predicti Cęlestinus, Lupus et Ursus vel eorum heredes de sua libertate agere presumant, sed ab hodierno die et perpetuis temporibus tam tibi qui supra Mauricio quam et successoribus tuis obediant et deserviant cum omnibus rebus suis, omni repetitione cessante, et in vestra sint potestate, faciendum ex eis canonice quicquid vobis placuerit. Quod vero iudicatum definitionis ex iussione nominate potestatis dictavi ego ➚ tibi ➚ scribendum. Actum in nominata nostra ➚ mense augusto per indictione quinta decima. Feliciter.
Keywords: abbots, arimannus, cities, condomae, curtes, hospitals, manumission, marquis/duke, marquis’/ducal/princely diploma, monasteries, notary, other palatine officer, servitium.
Editions and document
summaries: Editions: IS2, X, coll. 452-453; BERTOLINI, Ordinamenti, p. 605; Bertolini P. 2002, n. 69, pp. 578-592; CSS, II, 15, pp. 460-464 (source of the text reproduced here); CDL, IV/2, n. 45, pp. 148-154; Capo 2006, pp. 266-270. Document summaries: Chroust 1888, p. 200.
Bibliography: Di Meo 1795-1819, III, p. 46; Bertolini O. 1926, n. 69, p. 28; Loschiavo 2018, pp. 550-551.
Links: https://digi.vatlib.it/view/MSS_Vat.lat.4939