Cartula de Piscina Lifredi. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto, idibus decembris, indictione tertia Xa. Manifesti sumus nos et germani filii bone memorie , quia quondam qui fuit filius quondam bone memorie , per scripta ex manibus domini impertoris, iudicavit et confirmavit in quondam suprascripto Trasmundo, qui fuit genitor nostro quondam , et in quondam , filio bone memorie , et in filio bone memorie , idest una sua illa quam habebat in loco et finibus ➚, ubi dicitur ➚, quas ipsa petia de terra est tenentes uno capo in silice et alio capo tenet in terra , lato uno tenet in in et alio lato tenet in terra . Has infrascripta petia de terra qualiter ab omni parte circumdata est per designatas locas in integrum cum inferioribus et superioribus suis, seu cum accessionibus ingressoras suas in eis, aeas pro anime sue remedium iudicavit et confirmavit, quatenus ut a presenti die tam in vita sua quam post obitu suo in quondam suprascripto Transmundo, qui fuit genitor nostrer, et Leo iudex seu Cennamo aut unum de eis qui hunc suum iudicatum pre manibus abuerit vel eius heredes suprascripta petia de terra quas in eis ut supra iudicavi causa exinde agendi quaerimoniam faciendi responsum reddendi finem ponendi modis omnibus eis eas defensandi cum cartula ista qualiter iuxta legem melius potuerint et potestatem abuissent tam illi toti insimul quam uno ex ipsi qui hunc suum iudicatum pre manibus abuissent vel eius heredes et suprascripta petia de terra quas in vos supra iudicavi vendendi, donandi, alienandi et iterum iudicandi et faciendi exinde quicquid voluissent et qualiter exinde fecissent aut dispensarent tam in vita sua quam post obito suo stabile permansisse semper sicut in ipsa iudicati cartula legitur. Proinde modo nos qui supra Enrigo et Lamberto germani qui suprascripta iudicati cartula pre manibus abemus, secundum ipsius quondam Rodulfi institutione et bonum dispositum et qualiter in suprascripto genitor nostro et in suprascripto quondam Leo iudex et in Cennamo per iterum ipsius iudicati cartula confirmavit, per hanc cartula pro animabus nostris remedio et pro remedio anime bone memorie suprascripti Rodolfi, offerimus et tibi Deo et beati ➚ quod est constructum et edificatum in loco et finibus ➚, idest has suprascripta petia de terra qualiter supra legitur, qui fuit suprascripti bone memorie Rodulfi in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressionibus suis tibi deo et ipsius ecclesia et monasterio offere previdemur tali ordine ut ab odierna die in ipius ecclesia et monasterio Sancti Quirici et de illis presbiteris et diaconibus seu clerici atque monaci qui ibi per tempore ordinati fuerint et ibi deo officium fecerint in eorum permaneat potestate eas abendi, tenendi, possidendi, imperandi, laborare faciendi, et usumfructuandi et si oportum fuerit licentiam et potestatem abeatis causas exinde agendi querimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eas a pars suprascripte ecclesie et monasterio defensandi cum cartula ista qualiter iuxta legem melius potueritis et si aliquando tempore nos qui supra germani vel nostris heredibus tibi prefata ecclesia et monasterio Sancti Quirici infrascripta petia de terra qualiter supra legitur quas in suprascripta aecclesia et monasterio supra offerimus in aliquo exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus nos vel ille homo, qui cum nostrum datum vel factum venerit aut apparuerit cui nos eas dedissemus aut dederimus, per quodlibet ingenio, spondimus nos componere a pars suprascripte ecclesie et monasterio et ad eiusque rectores suprascripta petia de terra qualiter superius legitur quas in suprascripta ecclesia et monasterio supra offerimus in duplum inferquidem loco sub estimatione qualis tunc fuerit, quia in tali ordinem hanc cartula offersionis domni inperatoris scribere rogavimus. Actum in loco et finibus prope ➚qui est edificata prope ➚. Signa manuum suprascriptorum Enrigi et Lamberti germani qui hanc cartulam offersionis fieri rogaverunt. Signa manuum filii et filii de loco ➚ testium. Signum manus filii bone memorie rogatus testis. Adanulfus notarius domini imperatoris post tradita complevi et dedi.
Keywords: churches, confinia, consortes/shared possessions, count, fiscal property, judge, landed possessions, marshes/lagoons/tombolos, mention, monasteries, notary, petiae, testamentum.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 14