Cartula de Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo octavo Xo, quarto idus novembris, indictione nona. Manifestus sum ego filius quondam bone memorie de ➚, quia per hanc cartula vinditionis vindo et trado tibi preposito et , nomine ➚, de et ➚, sito ➚, unam de terra que est in loco ubi dicitur ➚, que de ➚ videtur esse, sicut designata videtur, que tenet capud et latus in terra de filiis quondam et ex altera in predicta hac petia, sicut designata esse videtur in integrum eam vindo et trado tibi predicto abbati ad partem et utilitatem ecclesie et monasterii Sancti Quirici, ut ab odie in antea [sit in] potestate tua, qui supra Mauro abbati, et pastoribus et rectoribus illis, qui in ecclesia et monasterio Domini et Sancti Quirici pro tempore ordinati fuerint et ibi officium Dei fecerint, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus [et ingressoribus suis] tibi vindo et trado, qui abbas et custos prefate ecclesie videtur esse, ut ab odie in antea sit in tua potestate tuisque successoribus eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad parte[m] et utilitatem ecclesie et monasterii prefati Sancti Quirici. Unde recepi pretium solidos denariorum numero XL pro valente in prefinito. Unde repromitto ego, qui supra Gisolfus, una cum meis heredibus tibi, qui supra abbati, vel tuis successoribus, qui in prefata ecclesia et monasterio Dei et Sancti Quirici ordinati fuerint et ibi officium Dei fecerint, ut si in alico tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium, […] defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondeo ego, qui supra Gisolfus, una cum meis heredibus tibi, qui supra Mauro abbati, tuisque successoribus, qui in ecclesia et monasterio Dei et Sancti Quirici sito Populonio ordinati fuerint et officium [Dei …] ibi fecerint, componere suprascripta mea vinditione in dupplum ad pars suprascripte ecclesie et monasterio Sancti Quirici, inferquidem loco sub estimatione qualis tunc fuerit. Tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare [nolueritis, licentiam] habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus eam vobis defensandi cum cartula ista ad partem et utilitatem suprascripte ecclesie et mona[sterio] Sancti Quirici, qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali hordine hanc cartula domni regis scribere rogavi. Actum in loco ➚, in villa Sancti Fridiani, ➚. Signum manus suprascripti Gisolfi [quondam] Gerardi qui hanc cartula vinditionis fieri rogavit. Signa manuum quodam et quodam et quondam testium. Petrus domini regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, castle, churches, comitatus, confinia, count, curtes, fiscal property, mention, monasteries, notary, petiae, seigneurial district, villages/settlements.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 34