Cartula de Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo octavo, Xo kalendas februarii, indictione Xa. Manifestus sum ego filius bone memorie quia per hanc cartula vinditionis vindo et trado tibi domno ➚ in Christi nomine de et ➚, in loco ➚, idest una de terra quae est in loco ➚, quae continere videtur latus unum in terra ➚, altero lato cum uno capite in , altero capo tenet in terra quondam et predictorum ; sicut signata esse videtur, vindo et trado tibi predicto Mauro abbati ad utilitatem et proficuum ecclesie et monasteri predicti Sancti Quirici, sito Populonio, ut ab odie in antea sit in potestate tua, qui supra domno Mauro abbati, tuisque successoribus, q[ui] in predicto monasterio ordinati fuerint et officium Deo ibi fecerint, eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad utilitatem et salutem iamdicti monasterii in integrum cum inferioribus et superioribus suis seo cum ascensionibus et ingressoribus suis tibi, domno iamdicto Mauro in Dei nomine abbati, ut iam diximus, eam vindo et trado pro qua recepi pretium a te solidos VIII in prefinito. Unde repromitto ego, qui supra Bottacius, una cum meis heredibus tibi, qui supra domno Mauro abbati, tuisque successoribus, ut si in aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium, et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondimus nos, qui supra Bottacius, una cum meis heredibus tibi, qui supra abbati Mauro, tuisque successoribus componere a partem suprascripti monasterii predicta vinditione in dupplum in consimili loco qualis tunc fuerit. Tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causas agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi ad partem predicte ecclesie et monasterio Sancti Quirici cum cartula ista qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali ordine hanc cartula domni regis scribere rogavi. Actum in loco et , qui dicitur ➚, ➚. Signum manus suprascripti Bottaci quondam Bronicardi qui hanc cartula fieri rogavit. Signa manuum quondam et quondam et quondam et quondam testium. Petrus domni regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, castle, churches, comitatus, confinia, count, fiscal property, mention, monasteries, notary, petiae.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 47