Cartula de Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo quarto, quarto idus decembris, indictione tertia Xa. Manifestus sum ego , filius bone memorie quia per hanc cartula pro anime mee remedio offero tibi Deo et ➚ qui est constructum et edificatum in loco et finibus ➚, idest una de terra mea illa quod est in qua fuit , ubi residebat quondam , quam habeo in loco et finibus ➚, prope ➚, tenentes uno capo cum uno lato in terra , quas mihi reservo, et alio capo in , et alio lato in . Has suprascripta petia de terra que est campo, sicut eam detinuit quondam suprascripto Baroccio qualiter ab omni parte circumdata est per designatas locas, quod est per mensura a iusta seminatura a sistario de decem pani, sistariorum octo in integrum una cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressibus suis trado et ipsius ecclesia et monasterio Sancti Quirici pro anime mee offerre remedio prevideor tali ordinem ut ab hodierna die ipsius ecclesie et monasterio beati Sancti Quirici et de illis presbiteris et diaconibus seu clerici et monaci qui ibidem per tempore ordiati fuerint et ibidem officium Dei fecerint in eorum sint et permaneat potestatem eas habendi, tenendi, possidendi, imperandi, gubernandi, laborare faciendi et usum fructuandi et si oportum fuerit licentiam et potestatem habeatis causas exinde agendi, querimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi a pars suprascripte ecclesie et monasterio cum cartula ista offersionis, qualiter iusta legem melius potueritis. Et si aliquando tempore ego qui supra Saracenus vel meis heredes tibi Deo et ipsius ecclesia et monasterio Sancti Quirici aut ad eius rectores suprascripta petia de terra, quas suprascripta ecclesia et monasterio offerui supra in aliquod exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus nos vel ille homo qui cum meum datum vel factum venerit aut apparuerit cui nos eas dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium et eam a pars suprascripte ecclesie et monasterio sive ad eiusque rectores ab omni homines defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondeo ego qui supra Tegrimo, qui Saracino vocatur, una cum meis heredibus componere a pars suprascripte ecclesie et monasterio et ad eiusque rectores suprascripta petia de terra, qualiter supra legitur in dupplum inferquidem loco sub estimatione, qualis tunc fuerit et insuper penam argenti optimi libras X. Sic tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis, absque nostra persona si [vestra] voluntas fuerit, causas exinde agendi, querimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi a pars suprascripte ecclesie et monasterio cum cartula ista offersionis qualiter iusta legem melius potueritis; et si quislibet persona suprascripta petia de terra qualiter supra legitur, quas in suprascripta ecclesia et monasterio supra offerui tollere vel subtraere aut minuare voluerit sive alienare presumpserit, deleat Deus nomen eius de libro viventium et cum iustis non scribantur, fiat participes cum Dathan et Abiron, qui aperuit terra os suum et deglutivit eos, fiat socius cum Anania et Thafira, qui fraudaverunt pecuniam Domini sui, fiat dampnatus cum Simone Mago, qui gratia Sancti Spiritus venundare voluit, partem quoque habeat cum Pilato et Erode, et cum Iuda traditore fiat demersus ab altitudine celi in profundum inferni et cum diabolus in infernu sit semper arsurus et in die iudicii ante Domini tribunal non resurgat in numero iustorum, quia in tali ordinem hanc cartulam offersionis domni regis scribere rogavi. Actum in suprascripto loco et finibus ➚, prope ➚. Signum manus suprascripti Tegrimi, qui Saracino vocatur, qui hanc cartula offersionis fieri rogavit. Signa (manuum) filii bone memorie et filii bone memorie et filii bone memorie testium. Adanulfus notarius domni regis post tradita complevi et dedi.
Keywords: casae/cassinae massaricie, cereals, churches, confinia, consortes/shared possessions, count, fiscal property, mention, monasteries, notary, petiae.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 13