De Livellaria de tres petiis de terris et vineis; una est in Ribocco. In nomine sancte et individue Trinitatis. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi millesimo centesimo vicesimo VIIo, decimo kalendas martii, indictione Va. Quisquis in sac(ra)tis hac venerabilibus locis de suis bonis aliquid [contulerit], iuxta vocem Redemptoris, centuplum recipiet et in futuro vitam consequetur eternam. Quapropter ego et et et , germani filii bone memorie , per hanc cartam dona[re et] tradere et offerre previdimus ad honorem Dei, et ➚ sito ➚ per manum domini ➚ , videlicet tres de terra, una quarum posita est prope ➚, quem iam recta fuit per villanum, et est ab omni circuitu sic designata: cui ex ambobus capitibus et ex uno latere est terra ➚, alio vero latere est terra nostra; secunda vero petia de terra cum quam supra se habet, est posita in eadem Livellaria, capud unum tenet in via puplica, aliud in terra nostra, latus unum iuxta vineam , et aliud in via puplica; tertia vero petie terre cum vinea, quam supra se habet, est posita in ➚, cui ex uno latere currit , capud unum in terra ➚ de ➚, aliud capud in terra . Ex quibus duobus petiis terrarum, vineas super se habentibus, integram nostram medietatem, sicut nobis pertinet, predicto monasterio offerimus; tertiam vero totam pro remedio anime nostre hac parentum nostrorum et proprie pro anima fratris nostris. Quas autem terras et vineas cum omnibus rebus seu , quas super se et infra se habent, in integrum donamus, tradimus et concedimus ad onorem Dei et predicti monasterii, ad habendum, tenendum, regendum, colendum, fruendum, faciendum exinde rectores et gubernatores eiusdem monasterii, qui modo ibi sunt vel qui pro tempore ibi fuerint, iure proprietatis quicquid voluerint ad onorem Dei et eiusdem ecclesie, sine nostra nostrorumque heredum contradictione aliqua. Et hoc pro[mittimus] nos iamdicti fratres una cum nostris heredibus tibi predicto Mauro tuisque successoribus predicta nostram offersionem ab omni homine defendere. Quod si ab omnibus hominibus non defensaverimus vel si nos ipsi vobis vel ecclesie [tollere] vel contendere vel subtraere quesierimus, ingenio qualicumque, tunc in dupplum in predicto cenobio restituamus. Tamen si nos inde auctores seu defensores querere seu dare voluerint rectores et gubernatores […ec]clesie, qui modo ibi sunt vel qui in tempore ibi fuerint, et minime habere potuerint; si non taliter nobis placuit, hanc enim cartam offertionis et obligationis qualiter supra legitur domni regis scribere [rogavi]mus. Acta sunt hec in ➚, in loco ubi dicitur Livellaria. Signa manuum supradictorum fratrum Trainelli et Ildibrandi et Galgani et Berulli qui hanc cartam, prout superius legitur, rogaverunt scribere. Signa manuum filii bone memorie et filii quondam et filii bone memorie et filii quondam et ; rogati sunt testes omnes hii. Ego domini scripsi hanc cartam, sicut a Petro notario adbreviatam inveni.
Keywords: abbots, churches, count, dioecesis, fruits/vegetables, marquis/duke, monasteries, notary, petiae, rivers, wine.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 46