Cartula de Morgolatico et da Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis eius millesimo centesimo vicesimo, quarto idus februarii, indictione XIIa. Manifesti sumus nos quondam et quondam insimul ambo per hanc cartula venditionis vindimus et tradimus tibi, de et ➚ de ➚, idest tres de terris, que una videtur esse in loco , et continere videtur latus in terra quondam , capo in terra , aliud latus in terra ➚ quondam , aliud capud in terra ➚, quae est de vestro monasterio; secunda petia de terra est in loco ➚, que tenet capud unum in via puplica, latus in terra de fil(iis) , aliud latus cum capite in terra ➚, de vestro predicto monasterio; tertia vero petia est in loco Livellaria, circumdata est ex omni parte de terra ➚. Suprascriptas has tres petias vindo et trado tibi Benigno tuisque confratribus ad partem et hutilitatem vestri predicti monasterii Sancti Quirici, ut ab odie in antea sit in vestra potestate eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad partem et utilitatem prefati monasterii vestri Sancti Quirici; in integrum eas vindimus et tradimus cum inferioribus et superioribus suis seu cum ascensioribus et ingressoribus suis tibi, qui supra Benigno, tuisque confratribus vindimus et tradimus pro que recepimus pretium pro valentes solidos XXXta in prefinito. Unde repromittimus nos, qui supra Ugo et Saracenus, una cum nostris heredibus tibi, qui supra Benigno, tuisque confratribus et posteris successoribus vestri ad partem et hutilitatem predicti monasterii Sancti Quirici, ut si nos in aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium, et eam ab omni homines defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondimus nos, qui supra Ugo et Saracenus, una cum nostris heredibus tibi, qui supra Benigno monaco, tuisque confratribus vel posterisque successoribus vestri componere ad partem predicti mo[nasterii] Sancti Quirici suprascriptam venditionem in consimili loco sub estimatione qualis tunc fuerit. Tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi modis omnibus vobis eam defensandi cum cartula ista, qualiter iuxta legem melius potueritis, quia in tali [ordine] hanc cartulam domni regis scribere rogavimus. Actum in loco ➚. Signa manuum suprascriptorum Ugonis et Saraceni qui hanc cartulam fieri rogaverunt. Signa manuum quondam [et] quondam et quondam testium. Petrus domni regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: churches, monasteries, monks, notary, petiae.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 37