Cartula da Rachinaldi. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo, quarto idus februarii, indictione XIIa. Manifestus sum ego filius bone memorie quia per hanc cartula vinditionis vindo et trado tibi, de et ➚ sito ➚, idest et quae videtur esse in loco, qui nominatur, ad partem et utilitatem ecclesie et monasterii vestri Sancti Quirici, quae continere videtur latus in , [et capud] unum in , aliud latus in ➚ , aliud capud in terra quondam , sicut per signa et terminos videtur esse designata, ita in integrum vindo et trado predicta petia de terra et vineam super se haben[tem] ad partem et hutilitatem ecclesie et monasterii vestri Sancti Quirici in Populonio posito, ut ab hodie in antea sit in vestra potestate et dominio, scilicet de pastoribus et rectoribus, qui in prefato monasterio ordinati ad honorem Dei fuerint et officium Dei ibi fecerint; in vestra vero vestrorumque successorum sit potestatem eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et usufructuandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad partem et hutilitatem predicti monasterii Sancti Quirici, in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum ascensoribus et ingressoribus tibi, predicto Benigno, tuisque confratribus ad partem et salutem vestri monasterii eam vindo et trado; pro qua recepi pretium a te, qui supra Benigno, solidos XL in prefinito. Unde repromitto ego, qui supra Ugo, una cum meis heredibus, ut si in aliquando tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus, nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium, et eam ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondimus nos, qui supra Ugo quondam Coruci, una cum nostris heredibus tibi, qui supra Benigno, tuisque confratribus vel pastoribus ecclesie, qui ad onorem Dei ibi ordinati fuerint, et vestris successoribus componere suprascripta mea venditione in dupplum in consimili loco sub estimatione qualis tunc fuerit. Tamen si nos exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi modis omnibus vobis eam defensandi cum cartula ista, qualiter iuxta legem melius potueritis, quia in tali ordine hanc cartulam domni regis scribere rogavimus. Actum in loco ➚. Signum manus suprascripti Ugonis quondam Corucci qui hanc cartulam fieri rogavit. Signa manuum quondam et quondam et quondam rogati testes. Petrus domini regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: churches, confinia, count, fiscal property, mention, monasteries, monks, notary, petiae, viscount, wine.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 38