Da Casalappi cartula. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo secundo, quarto Xo kalendas maii, indictione tertia Xa. Manifestus sum ego , filius bone memorie quondam quia per hanc cartula offersionis offero tibi omnipotenti Deo et et ➚, sito ➚ pro salute et remedium anime mee et parentorum meorum dono, concedo, offero in predicta ecclesia et monasterio Sancti Quirici mea illa quae est in ➚, in loco ➚, quae recta est per massarium, sicut per designata per terminos et confines esse ostenditur, ita in integrum suprascripta terra in tua domno nomine ➚ tuisque confratribus ad onorem Dei et sancti Quirici sit potestate eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et faciendi exinde quicquid facere volueritis ad honorem Dei et prefati monasterii sancti Quirici. Ita in vestra domno, qui supra abbati Mauro, vestrisque successoribus et confratribus sit potestate in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum ascensionibus et ingressoribus suis. Et si ego qui supra Godimari, qui Paruta vocatur, in aliquo tempore aliquid exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quodlibet ingenium et ab omni homine defendere non potuerimus et non defensaverimus, tunc spondemus nos Paruta una cum meis heredibus componere ad honorem Dei et predicti monasterii suprascripta mea offersionem in dupplum in consimili loco qualis tunc fuerit. Quisquis ergo suprascripta offersione vel donatione, quam in prefato monasterio dedi, eam tollere de predicto monasterio aut contendere vel delere voluerit, sit maledictus sicut Dathan et Abiron, quos terra deglutivit et damnatus cum Pilato et Herode et cum Iuda traditore et dimersum in profundum abyssi et in die iudicii non resurgat in numero iustorum. Tamen si exinde auctores nec defensores querere nec dare volueritis, licentiam habeatis absque nostra persona, si vestra fuerit voluntas, exinde causam agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus vobis eam defensandi cum cartula ista, qualiter iusta legem melius potueritis, quia in tali ordine hanc cartulam domni regis scribere rogavi. Actum in loco ➚. Signum manus suprascripti Godimari, qui Paruta vocatur, qui hanc cartula offersionis fieri rogavit. Signa manuum quondam et quondam et quondam vocati testes. Petrus domni inperatoris notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, churches, landed possessions, monasteries, notary.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 42