Cartula da Burdi in Cornino. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno ab incarnatione eius millesimo quadragesimo VIIIo, regnante domno nostro Henrigo gratia Dei inperator augusto, anno inperii eius in Italia secundo, quarto nonas ianuarii, indictione prima. Manifesta sum ego relicta bone memorie et filia bone memorie quia una per consensu et data licentia et et germani, filii et mundualdi mei in cuius mundio ego visa sum esse per hanc cartula pro anime mee remedium et pro remedium anime bone memorie Fulcardi, qui fuit vir meus offero tibi Deo et ➚ sito loco ➚, id est meam portionem ex integra, quod est medietatem, de una de terra mea illa, quod est , qui esse videtur in loco et finibus ubi dicitur a ➚ et vocitatur a ➚, tenentem uno capo in terra que fuit et g(ermani) fil(ii) quondam , et alio capo tenet in via, lato uno tenet in terra et g(ermani) fil(ii) quondam et alio lato in terra , quas michi [reservo] et de consortibus meis. Has suprascripta meam portionem quod est vinea in eodem loco, qualiter ab omni parte circumdata est per designatas locas, quod sunt meam portione , ut dictum est medietatem exinde integra in integrum cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressoras suas, consentientes mihi suprascripti filii et mundualdi mei, tibi Deo et ipsius ecclesia Sancte Marie et Sancti Quirici offerre prevideor tali ordine, ut ab odierna die in ipsisus ecclesia et eiusque rectoribus sit et permaneat potestate suprascripta meam portione de suprascripta petia de terra, quod est vinea, quam ipsius in suprascripta ecclesia offeruimus pro animabus nostris remedio ad iure proprietario ipsius ecclesie et ad eiusque rectoribus eas habendi, tenendi, possidendi, imperandi, laborare faciendi et usufructuandi et si oportum fuerit causas exinde agendi, querimoniam faciendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus ad pars ipsius ecclesia Sancti Quirici eiusque rectoribus defensandi cum cartula ista offersionis, qualiter iusta legem melius potueritis pro anime mee remedium et pro remedio anime de suprascripto vir meus stabile permaneat semper; eo videlicet ordine ut non abeat potestatem neque licentia illisque rectoribus de ipsa ecclesia Sancte Marie Sanctique Quirici, qui pro tempore ibi ordinatum fuerit, suprascripta meam portionem de suprascripta petia de terra, quod est vinea, comutare neque alienare sed omni tempore sit in potestate ipsius ecclesie et eiusque rectoribus abendi, tenendi, possidendi, inperandi, laborare faciendi et usufructuandi et si aliquando tempore ego qui supra Ava vel meus heredes tibi prefata ecclesia et tuisque rectoribus suprascripta meam portionem de suprascripta petia de terra et vinea, quas ipsius ecclesia offero pro animabus nostris remedio, aliquando tempore in aliquo exinde intentionaverimus aut retolli vel subtrai quesierimus nos vel ille homo cui nos eam dedissemus aut dederimus per quolibet ingenio et eam ad pars ipsius ecclesie Sancti Quirici et eiusque rectoribus ab omni homines defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondeo ego qui supra Ava, consentientibus mihi suprascripti mundualdi mei, una cum meis heredibus componere a pars ipsius ecclesie Sancte Marie et Sancti Quirici et ad eiusque rectoribus suprascripta petia de terra et vinea, quas ipsius ecclesia offerui in dupplum inferquidem loco sub extimatione qualis tunc fuerit. Et si quislibet homo masculum vel femina a pars ipsius ecclesia et ad eiusque rectoribus suprascripta meam portione de terra et vinea qualiter superius legitur tollere vel minuare aut subtraere sive alienare presumpserit, delead omnipotens Deus nomen eius de libro viventium et cum iustis non scribantur et in die iudicii ante Domini tribunal non resurgat. Et hec cartula offersionis omni tempore in suprascripto ordine in sua permaneat firmitate et robore, quia sic complacuit animo meo. Et pro confirmatione domni inperatoris scribere rogavi. Actum in loco et finibus ubi dicitur a ➚, infra quod dicitur a ➚. Signum manus suprascripte Ave qui hanc cartula offersionis fieri rogavit. Signa manuum suprascripti Gerardi [et Il]dibrandi et Ugi germani filii et mundualdi mei consenserunt. Signa manuum filii quondam et filii bone memorie et filii bone memorie , testium. Rodilandus notarius domni inperatoris post tradita complevi et dedi.
Keywords: castle, churches, notary, other clerics, petiae, size, wine.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 4