Libello de Bai da Livellaria. In nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo vigesimo, octavo Xo kalendas februarii, indictione Xa. Manifesti sumus nos , et et germani filii bone memorie quia tu, de et ➚ sito ➚ nomine ➚, dedisti nobis una de terra super se habentem, in loco ➚ prope ➚, quae videtur tenere latera ambo cum uno capite in terra de ➚, et aliut capud in terra ➚, sicut signa et termina videtur esse. Dedisti nobis tu, abbas de ecclesia et monasterio suprascripti Quirici, ut ab odie in antea in nostra potestate esse debeatur, tam uni ex nobis per se, quam omnibus insimul, et quis nostrorum supervixerit, retineat defuncti partem, nisi iudicare vel tradere in vita sua in predicto monasterio voluerit; et ita taliter in nostra potestate rem predictam vin(eam) eam habendi, tenendi, regendi, gubernandi et fruendi et meliorandi et non peiorandi, nisi tantum pro omni censu et iustitia exinde reddere vel dare et persolvere debeamus vobis et monasterio vestro et posterisque successoribus vestris vel missis et ministerial(ibus), qui per tempore ordinati fuerint, nos, qui supra Martinus, Villanus et Calendus et Iohannes, tam unus ex nobis, quam omnibus insimul vel nostri heredes per singulos annos in mense iulii pensionem denarios Lucensium monete num(m)os XIIcim in et monasterio vestro; et si vos predicta adimpleveritis et conservaveritis nobis et nostris heredibus et nos, qui supra Martinus, Villanus et Calendus et Iohannes, vel nostri heredes eam dimittere, relaxare et peiorare et pensionem non perexolvere non adimpleverimus et non observaverimus, tunc spondemus nos, qui supra Martinus, Villanus et Calendus atque Iohannes, una cum nostris heredibus componere tibi, qui supra abbati Mauro nomine, et tuis successoribus penam argenti optimi lib(rarum) X, quia taliter inter nos convenit et duo libellos domni regis scribere rogavimus. Actum in loco et ➚, ➚. Signa manuum suprascriptorum Martini, Villani, Kalendi et Iohanni qui hoc libellum fieri rogaverunt. Signa manuum quondam et filii et filii testium. Petrus domni regis notarius post tradita complevi et dedi.
Keywords: abbots, churches, comitatus, curtes, monasteries, notary, petiae, villages/settlements, wine.
Editions and document
summaries: Giorgetti, n. 35