Firenze, Archivio di Stato, Diplomatico, Riformagioni. Atti Pubblici, 1029 gennaio 3, n. 45 (Giorgetti, n. 2)

Title: Firenze, Archivio di Stato, Diplomatico, Riformagioni. Atti Pubblici, 1029 gennaio 3, n. 45 (Giorgetti, n. 2)
Document number: 1445
Author(s): Simone Maria Collavini (file creation on 2021-03-27); Simone Maria Collavini (last change on 2021-03-27)
Record source: Original document
Document type: Offersio/donatio
Document tradition: Copy
Fiscal property: No

Date: 1035 April 17
Topical date: Campetroso (Monterotondo Marittimo; Grosseto)
Dating elements: Così in base al IX anno d’impero di Corrado II e all’anno dell’incarnazione, stile senese-fiorentino. L’indizione è errata di un’unità in eccesso (due in caso di uso dello stile pisano).

Show/hide in the text:

Cartula da loco Lungo et da Sambucheto. In nomine domini nostri Iesu Christi eterni Dei. Anno ab incarnatione eius millesimo tricesimo quinto, regnante domno nostro *** gratia Dei imperator augusto, anno inperii eius in Italia nono, quinto decimo kalendas mai, indictione quarta. Manifestus sum ego Ilditjo filius bone memorie Termitj quia per hanc cartula pro anime mee et pro anima bone memorie Termitj, qui fuit genitor meo, per hanc cartula offero Deo et tibi ecclesiachurches Sancti Quiricichurches, qui est in loco Montemountains non multo logne ad civitate qui vocitatur Populoniachurches, id est meam portjonem ex integram de duo petiispetiae de terris illis, qui sunt positi: una ex ipsis est in loco Lungopetiae, wine cum vineawine super se habentes, qui uno capo tenet in terra Rodolficonfinia, petiae filii bone memorie Donnucci, et alio capo tenet in terra Rodolficonfinia, petiae filii bone memorie Alboni de Collealto, lato uno tenet in terra qui iam fuit bone memorie Opitjconfinia, petiae da Segalare, et alio lato tenet in terra Taibertingaconfinia, petiae, consortes/shared possessions; alia petia de terra est in loco Sambucetapetiae, qui ambas capitas cum uno lato sunt tenentes in terra de suprascripto filio bone memorie Donnucciconfinia, petiae, et alio lato tenet in terra Lamberticonfinia, petiae filii bone memorie item Lamberti et in terra suprascripti filii Donnucciconfinia, petiae. Has suprascriptis duo petiis de terris et vinea, qualiter ab omni parte circumdate sunt per designatas locas, una cum inferioribus et superioribus suis seu cum accessionibus et ingressoras suas, competit exinde mihi de suprascripte duo petiis de terris et vinea tertia portjone; ipsa vero meam portjonem exinde integram offero ad suprascripta ecclesia Sancti Quirici abeas et teneas eiusque rectoribus usque in perpetuum; et si Dominus mihi filios legitimos donare dignatus fuerit ipsa terra et vinea abeas et teneas et in censum de ipsa terra ad suprascripta ecclesia reddat et si heredes non abuero ad supracripta ecclesia permaneat suprascripta mea offersione dederitis vel abere decreveritis. At si nos vobis eas aliquando tempore in aliquo exinde intentjonaverimus aut retolli vel subtrai quaesierimus nos vel ille homo cui nos eas dedissemus aut dederimus, per quodlibet ingenio et eas ad pars suprascripta ecclesia defendere non potuerimus et non defensaverimus, spondemus nos vobis componere suprascripta mea offersione in dupplum inferquidem loco sub estimatjone qualis tunc fuerit. Si tamen nos exinde auctores nec defensores quaerere nec dare volueritis, licentiam abeatis absque nostra persona si vestra fuerit voluntas causas exinde agendi, responsum reddendi, finem ponendi, modis omnibus eam defensandi ad partem predicte ecclesie et eiusque rectoribus cum cartula ista, qualiter iusta legem melius potueritis quia in tali ordine hanc cartula Rodulfuswriter, notary, judge notariusnotary et iudexjudge domni inperatoris scribere rogavi. Actum in loco Campetroso. Signum manus suprascripti Ilditj qui hanc cartula offersionis fieri rogavit. Signum manus Anselmiwitness filii bone memorie Gotitj testis. Ego Petruswitness rogatus testis subscripsi. Rodulfus notario et iudex domni inperatoris post tradita complevi et dedi.

Keywords: churches, confinia, consortes/shared possessions, judge, mountains, notary, petiae, wine.

Editions and document summaries: Giorgetti, n. 2