Roma, Archivio Generale dell'Ordine dei Predicatori, XII, 9003 (Ms. 1667), ff. 14r-19r (Papsturkunden, nr. 23; S. Sisto, nr. 1)

Title: Roma, Archivio Generale dell'Ordine dei Predicatori, XII, 9003 (Ms. 1667), ff. 14r-19r (Papsturkunden, nr. 23; S. Sisto, nr. 1)
Document number: 1545
Author(s): Dario Internullo (file creation on 2022-03-08); Dario Internullo (last change on 2022-03-08)
Record source: Critical edition
Document type: Papal concession (papyrus)
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes

Date: 905 July 17
Date/period of redaction: XVII

Show/hide in the text:

Sergius episcopus servus servorum Dei, te beata mater et domina nostra virgo Maria et per te namque Eufemia, venerabilis diacona atque abbatissa tuisque successoribus universis sanctae congregationis ancillarum Dei introeuntibus et in tuo sanctae genetricis virginis Mariae, dominae nostrae, servitio permanentibus, in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus venibola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum; ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, cum venerabilia loca oportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur confirmo et dono te, beata et Dei genetricis semperque virginis Maria domina nostra, et per te Eufemiae venerabilis diaconae atque abbatisse vestraeque sancte congregationi ancillarum Dei ob redemptionem animae meae in perpetuum, idest fundum unum in integrum qui vocatur Casa Ferrata cum duobus pantanis maioribus iuxta se, unum videlicet usque in ponte qui vocatur Bussule et alio pantano usque in plagario maiore de rivo qui vocatur Formentalorum, nec non et casale quod nuncupatur Rivo Petroso cum aliis fundis et casalibus atque vocabulis suis, videlicet Urbana, Monte Pertusato, Scoriano, Silvani, Tordarolo, Paterno et Cervinarola, cum omnibus finibus, terminis limitibusque ipsorum sicuti nunc sunt et ab origine fuerunt, cu terris, campis, pratis, pascuis, montibus, collibus, vallibus, paludibus, silvis, silvectis [salectis] arboribusque pomiferis fructiferis vel infructiferis diversi generis, puteis, fontibus, rivis, aquis perennibus, edificiis parietinis, arenariis, arginis, adiunctis adiacentibusque suis, una cum ecclesia Sancti Nicolai vel cum omnibus ad eosdem fundos et casales generaliter et in integro pertinentibus, positis foris portam Beati Pauli apostoli, miliario ab urbe Roma plus minussexto, et inter hos confines: ab uno latere casale quod vocatur Agella cum aquamolo suo qui appellatur Centimoli, et casale quod vocatur Sancti Apostoli, omnia de monasterio quod nuncupatur Clivus Scauri; et ab alio latere casale quod vocatur Mostacianum et Valle de Lauro, et recte pro silice in capite predicta valle usque in pariete lunga de fundo quod vocatur Septem Mellis, et per ipsum silicem pro capite de casale quod vocatur Castelletta, omnia de monasterio Sancti Sabe, remeante per limitem super cava et super ipsum limitem usque in plagario de supradicto pantano et recte per ipsum rivo usque in plagario maiore super se, et per ipsum plagario pro capite de pantanello usque in tufo quo aqua surgit, et per ipsum tufo, quo ducit aqua recte in limite, et per eundem limitem recte in plana, et per ipsam piscinam recte in limite usque in via carraria; et a tertio latere casale quod vocatur Selce, quod est de Sancto Paulo apostolo, et pro limite usque in casale quod vocatur Aqua Surgente; et a quarto latere casale quod vocatur Quatraxanum usque in suprascripto ponte Bussolae iuris Sanctae Romanae Ecclesiae, cui Deo auctore deservimus, Te supradicta beata mater et virgo Christi Maria et per te Eufemia venerabilis diacona atque abbatissa vestrarumque sanctae congregationis ancillarum Dei, et per vos in eodem venerabili monasterio perenniter concedere absque omni datione vel factione confirmare deeberemus. Quapropter, scientes nos vestram inopiam et ipsius monasterii res paganica infestatione affectas et omnimodo depredatas vel annullatas, inclinatis precibus vestris pro omnipotentis Dei amore et intercessione tua, genetrix virgo Maria, ac pro vestra omnium sustentatione, ut eidem omnipotenti Domino eiusque intemeratae et virgini genetricis debitas laudes possitis persolvere, per hoc nostrum apostolicum privilegium ex praefata quinta indictione supradicto fundo quod vocatur Casa Ferrata, cum duobus pantanis maioribus iuxta se, unum videlicet usque in pontem qui vocatur Bussolae et alio pantano usque in plagario maiore de rivo quod vocatur Formentarolo, nec non et casale quod nuncupatur Rivo Petroso cum aliis fundis et casalibus atuqe vocabulis suis, videlicet Urbana, Monte Pertusato, Storiano, Silvani, Tordarolo, Paterno, Cervinarola, cum omnibus finibus, terminis limitibusque ipsorum sicut nunc sunt et ab origine fuerunt, una cum ecclesia Sancti Nicolai vel cum omnibus ad eosdem generaliter fundos et casales et in integro pertinentibus, sicut superius legitur, te, praefata Dei genetrix virgo Maria, et per te tuisque sanctae congregationis servitoribus in perpetuum confirmo ex auctoritate beati Petri et Pauli apostolorum, quorum per Dei gratiam vicarii actione fungimur, nostraque apostolica censura roboramus et confirmamus detinendum et iure proprio possidendum, ea quoque obtestatione omnimoda interventione ut omni tempore fruatis et possideatis et pro meritis animae tuae sanctae congregationis ancillis beatae virgini Mariae cantare debeatis per singulos dies centum Kyrie eleison et centum Christe eleison. Statuentes apostolica censura sub divini iudici obtestatione et anathematis interdicta, ut nullus successorum nostrorum pontificum vel cuilibet magna parvaque persona, qualiscumque dignitatis sit, audeat te de predicto fundo suisque omnibus pertinentiis moleste causis incumbere, sed securiter et quiete in tuam venerabilem ecclesiam maneat in perpetuum. Si quis autem, quod non optamus, contra hoc nostrum apostolicum privilegium agere vel contendere praesumpserit et in omnibus observare distulerit, scia se anathematis vinculo esse damnatum et cum diabolo et omnibus impiis in inferno habeat portionem, insuper componat in tua venerabili ecclesia mancosos aureos quinquaginta. Qui vero custos et observator extiterit et huius nostri privilegii constitutionis, benedictionis gratiam a iusto iudice domino Deo nostro consequi mereatur et vite aeterne particeps effici mereatur in saecula saeculorum. Scriptum per manum Antonii scriniarii Sanctae Romanae Ecclesiae in mense augusto, indictione suprascripta quinta. † Bene Valete. Datum sextodecimo kalendas augustas per manum Stephani archarii sanctae sedis apostolicae, anno Deo propitio pontificatus domini Sergii summi pontificis et universalis tertii papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli secundo, in mense et indictione suprascripta quinta. Ego Gervasius scriniarius Sancte Romane Ecclesie sicut inveni in veteri privilegio carticinio scriptum per manum Antonii scriniarii, ut dictum est, exemplar hoc complevi et absolvi.

Editions and document summaries: Papsturkunden, nr. 23, pp. 38-41; S. Sisto, nr. 1, pp. 3-8

Commentary

Il documento ci è pervenuto in copie di XVII secolo che derivano da una più risalente copia autentica degli inizi del XII, come risulta dalla formula di autenticazione qui riportata alla fine del testo e dal periodo di attività dello scriniario Gervasius che ne fu protagonista. Tra la copia autentica di Gervasius e queldle del XVII secolo il testo dovette subire, tra XIV e XV secolo, un'interpolazione: prima della sezione dispositiva venne inserita un'ulteriore sezione dispositiva – il documento presenta quindi due sezioni dispositive – estrapolata da una più antica charta donationis pro anima, forse dell'agosto 902 e riguardante i fondi di Casaferrata e Rivo Petroso, poi appunto confermati da Sergio III. La fusione tra i due documenti spiega anche alcune incongruenze nella datazione, come ben rilevato da Cristina Carbonetti (S. Sisto, pp. 3-4). Seguendo la studiosa, si riporta qui in corsivo il testo aggiunto tra XIV e XV secolo derivato dalla charta donationis.