Iohannes episcopus servus servorum Dei reverentissimo et sanctissimo Gregorio fratri et coepiscopo sancte Portuensis ecclesie et per te in eodem venerabili episcopio tuisque successoribus in perpetuum possidendum. Quoniam semper sunt concedenda que rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotioni in nobis petitoris humiliter acquisite in privilegiis concedendis minime denegetur nostra clementia. Et ideo petitionem nos vobis per hanc presentem nostri privilegii paginam concedimus atque offerimus simulque et confirmamus in suprascripto venerabili episcopio pro omnipotentis Dei amore nostreque anime redemptione ac nostrorum omnium venia delictorum videlicet terram nostri Sacri Lateranensis Palatii ad fossatum fatiendum, sicut incipit per longitudinem a flumine recte iuxta murum Portuensis civitatis ante eiusdem portam que dicitur Maior et exinde pergente usque in lacum Traianum et ab ipso Traiano remeante per aliud fossatum usque in supradictum flumen. Itemque licentiam a nostra apostolica maiestate vobis concedimus tollendi aquam ex ipso fluvio et per litus eius mittendi in eodem fossato, quantum vobis vestrisque successoribus placuerit et opus fuerit omni tempore ad utilitatem iam dicti laci qui dicitur Traianus ad pisces congregandum, et exinde decurrente aqua ipsa per fossatum usque in predicto flumine et quicquid in ipso fossato sive aqua facere volueritis, licentiam et potestatem vobis concedimus faciendi posito territorio Portuensi iuris Sancte Romane cui Deo auctore deservimus ecclesie vestrisque successoribus ad tenendum emissa preceptione concedere et confirmare debeamus. Inclinati precibus tuis per huius precepti seriem supradictam terram ad fossatum faciendum et aquam in predicto fluvio omni tempore per ipsum fossatum decurrentem in Traianum et exinde ducentem per fossatum usque in supradictum fluvium et cum omnibus ad ipsum fossatum seu aquam pertinentibus, ut superius legitur, a presenti quinta indictione vobis vestrisque successoribus ad ius et potestatem ipsius sancte matris Portuensis ecclesie concedimus et in perpetuum confirmamus detinendum, ita sane ut a vobis vestrisque successoribus singulis quibus annis pensione nomine nostre ecclesie denarios numero sex recipiamus. Statuentes apostolica censura sub divini iuditii obtestatione et anathematis interdicto, ut nulli unquam nostrorum successorum pontificum aut quibuslibet intervenientibus potestatibus vel iudicibus aut comitibus sive castaldis, qui in ipsa civitate Portuensi per tempora dominatum tenuerint, de quocumque fuerint ordine, vel alie cuilibet magne parveque persone predictum fossatum sive aquam fluminis exinde currentem a iure et ditione supradicti episcopii auferre vel alienare liceat, sed potius in usu et utilitate iam dicti episcopii supradicta permaneant. Si quis autem, quod non credimus, tam impius et iniquus temerario ausu in quoquam vel in partem contra hoc nostrum apostolicum privilegium venire temptaverit et in omnibus non observaverit et custodierit, sciat se anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum atque cum Iuda, traditore domini nostri Iesu Christi, et cum omnibus impiis eterno incendio deputatum et insuper ad penam vite presentis legalem compositurum auri purissimi libras decem ad episcopum, qui in eodem venerabili episcopio per tempora fuerit. Porro qui custos et observator in omnibus fuerit huius nostri apostolici privilegii, benedictionis gratiam vitamque eternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manus Stephani scriniarii sacri palatii in mense Iunio et indictione suprascripta quinta. BENE VALETE. Datum .VII. kalendas Iulii per manus Iohannis episcopi sancte Nepesine ecclesie et bibliotecarii sancte sedis apostolice anno pontificatus domini nostri Iohannis, sanctissimi .XV. pape .VII., in mense et indictione suprascripta V.
Title: Città del Vaticano, Archivio Apostolico Vaticano, Reg. Vat. 18, f. 253r (Papsturkunden, nr. 312)
Document number: 1547
Author(s): Dario Internullo (file creation on 2022-05-20); Dario Internullo (last change on 2022-05-20)
Record source: Critical edition
Document type: Papal concession (papyrus)
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes
Date: 992 June 25
Date/period of redaction: 1236
Editions and document summaries: Papsturkunden, nr. 312, pp. 605-606