In nomine domine dei aeterni. Berengariusemperor/king gratia dei rexemperor/king. Si ea que ad nostris predecessoribus sacris ac venerabilibus locis ob aeterne beatitudinis meritum collata sunt inviolabili stabilitate roboramus patrocinari nobis omnium sanctorum merita credimus ac per hoc eorum frui consortio domino largiente minime diffidimus. Ideoque universorum catholice eclesie fidelium nostrorum presentium ac futurorum comperiat celsitudo qualiter Iohannesbishops venerabilis sancte ac specialis matris nostre ticinensis eclesiemother churches pontifexbishops ac grimalduscount, other palatine officer gloriosus comescount illustrique sacellariusother palatine officer noster nostre suppliciter accesserunt maiestati suggerentes quatinus pro bonorum omnium largitoris amore ac perpetue atque orribilis pene evasione roborare dignaremur per nostri pragmatici titulum omnes res mobiles ac immobiles canonicarum sancte dei genetricis et eterne virginis mariemother churches, clergy/religious persons ac Xristi confessoris necnon et eximii doctoris gaudentii Novariensis episcopichurches, clergy/religious persons sicut a beate memorie hludovuicoemperor/king et carlomannoemperor/king necnon et karoloemperor/king insignibus augustis quorum prosapie nostra coruscat origo per eorum precepta et statuta eisdem reverendis locis et canonicabus in integrum sunt devolute ad eternam possessionem et ibidem deo famulantium consolationem simul aetiam flagitantes prelibati fidelis nostri ut per hac idem sublimitatis preceptum confirmare non respueremus ipsis venerabilibus locis quidquid ab exordio earundem canonicarum usque in presens tempus vel in futurum a reliquis dei fidelibus ibidem collatum est aut collatum fuerit ad solamen vel refectionem illic deo militantium. Preterea quidem humili devotione poposcerunt memoratus antistes ac insignis sacellarius noster ut per huius precepti paginam prelibitatis kanonice sancte dei genetricis ac virginis marie donare dignaremur iure proprietario mansosmansi, fiscal property, object, redistributive duos in villa nebiolevillas actenus pertinentes de comitatocomitatus plumbiensecomitatus cum omni eorum integritate. Quorum peticionibus aclinati omnia secundum eorum precum tenorem fieri annuimus hanc nostris roboris et alacris donativi paginam scribi iubentes per quam prescriptarum eclesiarum canonicabus roboramus et perpetua stabilitate fulcimus omnes res mobiles et immobiles servos et ancillas necnon et aldiones et aldianas que per precepta vel instituciones prescriptorum augustorum vel aliorum nostrorum predecessorum ac etiam sancte dei eclesie aliorum fidelium instrumenta cartarum collata sunt secundum earumdem scriptionum decretum. Per quod etiam nostre mansuetudinis robur concedimus et perdonamus predicte canonice sancti dei genitricis et virginis marie prenominatos duos mansos in villa nebiole cum omni eorum integritate videlicet cum terris vineis campis pratis pascuis silvis stalariis rupis rupinis coltis et incoltis aquis aquarumque decursibus servis et ancillis reliquisque universis eorum pertinentiis sicut actenus iuri regni nostri pertinuerunt aut pertinuisse invente fuerint eidem venerabili loco delegantes ac de nostro iure et potestate in eorumdem ius et dominium transfundantes et perdonantes qui in sepedicta canonica pro tempore canonici extiterint absque magnarum parvarumque personarum deminoratione vel molestatione. Si quis autem contra oc nostre munificentie preceptum agere inventus fuerit .C. libras auripenalty componere cogatur medietatem palatio nostro et medietatem sepedicte kanonice quod ut verius credatur diligentiusque observetur ab omnibus manu propria roborantes ex anulo nostro subter iussimus insigniri.
Title: Novara, Archivio Storico Diocesano, Documentario Episcopale I, n. 2 (Rotolo dei Diplomi, n. 20)
Document number: 1714
Author(s): Loris Motta (file creation on 2021-12-27); Lorenzo Tabarrini (last change on 2022-02-07)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes
Date: 911-915
Keywords: bishops, comitatus, count, emperor/king, fiscal property, mansi, object, other palatine officer, penalty, redistributive.
Editions and document summaries: DD B I, n. 105, pp. 271-273; BSSS (78-80), n. 35, pp. 48-49.