In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego ➚ presbiter ➚ in Lucina a domino ➚ tercio delegatus intra civitate ➚ in domo novariensis de controversia ex parte prepositi et canonicorum ➚adversus domnum ➚ ➚ episcopum de ➚ quo venitur ad ➚ et de ➚ et ➚ et de districto terrarum maioris canonice que sunt in ➚ et ➚ quam nos mandato eiusdem domini papae Eugenii terminandam suscepimus consilio religiosorum virorum necnon multorum prudentium et iurisperitorum aliorumque sapientum et prout melius potuimus ex nostra parte iure cognoscere. sententiam ut infra legitur talimus. Auditis itaque ab utraque parte allegationibus et instrumentis episcopi ac testibus diligenter discretis et inquisitis. ac sufficienter intellectis ipsa instrumenta nihil vigoris ad causam presentem ferre ediximus quum maior pars ipsorum instrumentorum falsa propter sigillorum impressionem ac litterarum mutationem a nobis iure suspecta est. Alia vero ipsius episcopi instrumenta que generaliter loquuntur et nichil de predicto portu Sicide unde erat controversia specialiter exprimunt. contra specialia ipsorum canonicorum instrumenta que de eodem portu loquuntur minime recepimus. Canonicorum ergo instrumentis que a scilicet ➚ et ➚ et ➚ tercio rege et ab ipso eodem Otone imperatore sunt perlata quia specialia sunt et de portubus prefati qui sunt a capite ➚ usque ad ➚ que este sita inter ➚ et ➚ nominatim et expresse loquuntur et quum generalibus per specialia derogatur firmissimam dedimus auctoritatem. Testes quoque ipsorum canonicorum quum in personis et illorum testimonio nulla sit habita suspicio et sexagenariam et quadricenalem et tricenalem testium episcopi tollunt et infringunt prescriptionem testibus episcopi remotis recipiendos censuimus. Testium itaque prepositi et canonicorum iuramento prestito quia nobis visum fuit prefatum portum ad preposituram et canonicam pertinere episcopum in hoc condempnantes et ad restitutionem cogentes ipsum portum predicto preposito et canonicis adiudicavimus. De districto vero predictorum locorum scilicet Montenarii et tolengi et de districto terrarum maioris canonice que sunt in quirino et messoriano. quia episcopus se legiptimam habere possessionem idoneis testibus ostendit. testium iuramento prestito et de quibusdam remisso canonicis condempnatis. ipsum episcopum absoluimus et hanc sententiam causidico scribendam tradidimus eamque sigillo nostre inscriptionis corroboravimus. Ego Hugo presibeter Cardinalis tituli in Lucina subscripsi. Data novarie per manum Guilelmi causidici anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Xpisti MCXLVI.XVII kalendas septembris indicione nona.
Keywords: bishops, cardinals, churches, districtio, emperor/king, popes, ports, rivers.
Editions and document
summaries: BSSS 70; doc. CXXX; pp. 160-161.
Bibliography: Ferraris 1963