➚ dei gratia Romanorum semper augustus et rex Sicilie fidelibus suis ➚ gratiam suam et bonam voluntatem. Universitati vestre volumus fieri , quod, cum dilectus fidelis noster venerabiles ➚ ad nos cum debita devotione venisset, volentes illius et cuiuslibet nostri fidelis honestis supplicationibus regie maiestatis aures benignus inclinare, habito principum nostrorum conscilio eundem episcopum de toto et ➚ et his, que ad comitatum spectare noscuntur, habendis integritaliter et tenendis nomine ➚ et extra infra tria miliaria cum et poderio investivimus et honore, prout in eius privilegio continetur, fidelitati vestre auctoritate regia precipiendo mandantes, quatenus eidem tanquam domino deferentes iurisditionem honorem et alia ad comitatum quolibet modo spectantia ab omnibus tam forensibus quam vicinis, qui predictum honorem et iurisditionem intemptarent eidem ecclesie molestare, debeatis defendere ac tueri. Verum quia eodem nobis referente cognovimus, quod vos contra emptionis et venditionis publicam libertatem quandam salariam in derogationem eiusdem ecclesie intra civitatem constituistis, preterea quandam quantitatem peccunie apud quendam peregrinum aqua necatum inventam a quibusdam vestris concivibus non sinitis exhiberi, cum ad eandem ecclesiam ratione comitatus pertineat ipso iure, ad hec homines ecclesie in eiusdem lesionem non modicam et iacturam vobis inhabitatores recipitis et vicinos, alias super rebus aliis iniurando eidem, superius dita auctoritate nostra predicte fidelitati vestre districte precipimus, quatenus incontinenti a predicte salarie exercitio desistatis, peccuniam supradictam et alia ad eandem ecclesiam ulla ratione spectantia non inquietantes eidem, homines vobis inhabitatores receptos a civili habitaculo absolventes, alios decetero iamdicte ecclesie homines nullatenus admitatis. Insuper negotiatores venientes vel recedentes a foro Yporiensi infra comitatum ecclesie non presumatis ullatenus impedire absque requisita auctoritate et licentia episcopi et concessa. Comspirationes intra civitatem factas absolvi precipimus et infringi, ne ulterius fiant, firmiter inhibentes. Quod si nostri contempseritis parere mandatis, sciatis, quod fideli nostro episcopo ➚, , dedimus firmiter in mandatis, quatenus super hoc exequens vicem nostram vos banno regio et supponat. Dat. apud ➚Spiram, V°, kalendis martii.
Keywords: bishops, cities, comitatus, districtio, emperor/king, imperial/royal diploma, other palatine officer, penalty, urban communities.