In nomine sanctae et individuae trinitatis ➚ divina favente clementia . Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei et in eisdem locis sibi famulantibus benefica oportuna largimur praemio nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque scilicet praesentium et futurorum noverit industria quia adiens serenitatem culminis nostri ➚ ➚ detulit obtutibus nostris quandam auctoritatem in qua continebatur qualiter piae recordationis ➚imperator consobrinus noster confirmavertat avi nostri ➚ serenissimi augusti nec non et auctoritatem patrui nostri ➚ piissimi imperatoris genitoris sui. qualiter beatam sedem quae est constructa in honore sanctae matris dei semperque Virginis Mariae cui etiam auctore deo idem episcopus praeesse dignoscitur cum rebus et hominibus ad eamdem sedem legaliter pertinentibus vel aspicientibus sub sua sucepisset tuitione atque immunitatis defensione. Idcirco iamdictus episcopus nostram deprecatas est celsitudinem ut secundum supradictorum imperatorum auctoritates parentum nostrorum morem sequentem nostram adderemus. Cuius petitioni ob amorem dei et reverentiam ➚ precibus annuentes hanc nostrae auctoritatis et gratiam pro divini cultus honore et animae nostrae remedio fieri iussimus per quam praecipimus atque omnimodis iubemus ut nullus iudex publicus vel quilibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet pagis villis et territoriis infra ditionem imperii nostri iuste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia sive ea qua deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augere ad causas iudiciario more audiendas, vel fodra exigenda aut mansiones vel paratas faciendas et fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae distringendos nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat; vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praegredi audeat; vel ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat. Sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae sedis cum omnibus sibi subiectis rebus et hominibus ad eam aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque imminitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere atque pro incolumitate nostra sive totius imperii a deo nobis collati et eius clementissima miseratione per immensum conservandi una cum clero et populo sibi subiecto iugiter domini misericordiam exorare delectet. Insuper etiam volumus atque omnimodis pracipimus ut ➚ martiris Xpisti quae iniuste inde ablata fuit et malo ingenio subtracta ad suam predictam sedem pertineat cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis. Volumus ergo ut concedimus ecclesie sciclicet ut perpetuo tempore ad peragendum dei servitium augeatur et supplumentum fiat. Si vero aliquis hanc nostram auctoritaem violare praesumpseriat ut in praenominatis rebus aliquid contra hanc nostram institurionem iniuste intulerit sciat se secundum legem infractae immunitatis modis omnibus distringendum. Et ut haec nostrae tuitionis et immunitatis praeceptio firmior habeatur et per futura tempora melior conservetur manu propria subtus eam firmavimus et annuli nostri impressione signari iussimus. Signum domni (M) Karlomanu serenissimi regis. ➚ ad vicem ➚ recognovi. Data IIII kalendas novembris anno Xpisto propitio primo regni domni Karlomanni serenissimi regis Italiae indictione XI. Actum ➚ in dei nomine feliciter. Amen.
Keywords: archchancellor, bishops, chancellor, churches, emperor/king, immunity, imperial/royal diploma, public exactions, tuitio/bannum/mundeburdium.