In nomine sanctae individuaeque trinitatis. ➚ itemque ➚ divina favente clementia augusti. Si erga loca divinis cultibus mancipata beneficia opportuna largimur, praemium nobis a deo aeternae retributionis rependi non ambigimus. Idcirco omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum solertia noverit, quia adiens serenitatem culminis nostri ➚ ➚ venerabilis nosterque dilectus fidelis retulit, quosdam nostrorum praecessorum, regum scilicet et imperatorum, omnem liberorum hominum praedictae Nouariae civitatis ac per XXIIII stadia pro tempore cohabitatorum publice olim parti pertinentem iuri ➚ subdidisse praefatamque sedem in honorem sanctae dei genitricis nec non et beati Gaudentii confessoris Christi dicatam cum rebus et omnibus hominibus ad eam legaliter pertinentibus sub sua recepisse tuitione ac defensione; ideoque iam dictus pontifex nostram suppliciter precatus est celsitudinem, ut secundum praecessorum nostrorum auctoritates nostram addere dignaremur . Nos denique pro dei amore nostrarumque remedio animarum digne memorati praesulis petitioni assentientes hoc nostre auctoritatis munimen fieri decrevimus per quod decernimus sancimus atque iubemus, nec quisquam regnorum nostrorum, ut diximus, praepotens mediocris aut parva persona in ecclesias castra loca vel agros seu reliquas possessiones quas in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri iuste et legaliter praedicta tenet et possidet ecclesia sive quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas vel freda exigenda aut mansionaticum vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae distringendos nec ullas redhibitiones vel inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat nec ea quae supra memorata sunt penitus exigere praesumat, sed liceat memorato praesuli suisque successoribus iam fatae civitatis terminique praedicti liberos homines pro tempore inibi cohabitatores legaliter ante se vel suos missos distringere et rationabiliter quicquid inter eos negotii emerserit definire cunctasque iam dictae ecclesiae res cum omnibus hominibus ad eam pertinentibus vel aspicientibus sub tuitionis nostrae defensione, remota totius iudiciariae potestatis omniumque hominum inquietudine, quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio, et quicquid in praefatae ecclesiae rebus de inlicitis conditionibus aut servitiis requirendis exigi poterat, in integrum eidem concedimus ecclesiae, quatenus id perpetualiter pro nostrarum animarum remedio ad peragendum ecclesiae dei servitium augmentum et supplementum fiat. Si quis igitur hanc nostram auctoritatem quandoque violare temptaverit, componere cogatur, medietatem et medietatem praefato episcopo vel suis successoribus. Et ut hoc verius credatur diligentiusque observetur, manibus propriis roborantes annulo nostro hanc confirmationis nostrae paginam subter iussimus insigniri.
Keywords: bishops, camera regis, cities, districtio, emperor/king, immunity, imperial/royal diploma, penalty.