In nomine dei aeterni et salvatoris nostri Iesu Christi. ➚ tertius divina opitulante clementia Romanorum augustus. Si petitionibus fidelium nostrorum, eorum maxime qui pro nostra decertare videbuntur salute, clementer assensum praebemus, sanctis videlicet locis de nostri imperii re publica devote tribuimus, id nobis ad animae remedium proficere credimus. Omnium igitur sanctae dei ecclesiae fidelium nostrorumque praesentium scilicet et futurorum nosse cupimus universitatis industriam, eo quod interventu [...] ob amorem dei omnipotentis animaeque nostrae omniumque parentum nostrorum mercedis incrementum duas valles iuris nostri imperii, unam quae vulgo dicitur vallis ➚, alteram quae nuncupatur vallis ➚, simul cum episcopio ➚ cui praeesse ➚ videtur, per hoc nostrae largitionis praeceptum , cum omnibus adiacentiis iuri nostri imperii pertinentibus. Has igitur suprascriptas valles cum clusiatico quod solummodo exigitur de valle Sturiana, iam praedicto episcopatui sancti Iohannis baptistae concedimus tribuimus atque de nostro iure et dominio in eius ius et dominium transfundimus et perdonamus, ut habeat tam praedictus Amizo episcopus memoratae Taurinensis ecclesiae quam successores eius teneant atque possideant, faciatque ex supradictis vallibus cum clusiatico tam ipse quam successores sui quidquid eorum decreverit animus vel voluntas, remota totius potestatis inquietudine. Si quis autem contra hanc nostri praecepti paginam ausu nefario quandoque insurgere tentaverit, sciat se compositurum , medietatem et medietatem praedictae ecclesiae vel eius rectoribus. Ut autem ab omnibus verius credatur diligentiusque observetur, manu propria confirmantes anuli nostri impressione subter insigniri iussimus. Signum domini Ottonis serenissimi et piissimi imperatoris. ➚ advicem ➚ episcopi et recognovi et subscripsi. Data kal. septembris anno dominicae incarnationis DCCCCLXXXXVIII, indictione XII, anno regni domni Ottonis tertii XIIII, imperii vero eius III; actum ➚; feliciter.
Keywords: archchancellor, bishops, camera regis, chancellor, emperor/king, imperial/royal diploma, iure proprietatis/pleno iure, palatium, penalty, tolls.