Torino, Archivio Arcivescovile (MGH, DD Ko II, n. 291)

Title: Torino, Archivio Arcivescovile (MGH, DD Ko II, n. 291)
Document number: 1851
Author(s): Caterina Ciccopiedi (file creation on 2022-02-14); Caterina Ciccopiedi (last change on 2022-02-14)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Uncertain tradition
Fiscal property: Uncertain

Date: 15 March 1038
Topical date: Köln (DE)
Date/period of redaction: XI

Show/hide in the text:

(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Conradusemperor/king dei miseramine imperatoremperor/king. [Si] sanctarum ecclesiarum iura [et] res disponere et ordinare intendimus, divinam nobis maiestatem atque clementiam conciliari aliquantisper autumamus et regni statum mei augmentare ac dirigere veraciter existimamus. Proinde omnibus presentibus pariterve futuris ad sancte dei ecclesie gremium militantibus [sub] nostra quoque potestate degentibus innotescat, quod petitione atque precamine Odolrici Brixiane civitatis episcopi omnes res et proprietates predia servos et ancillas mobile et immobile confirmamus et per huius significationis preceptumuncertain tradition, imperial/royal diploma roboramus ecclesie sancte Taurinensismother churches sedis, ubi maxilla sancti Iohannis precursoris baptiste colitur atque aliorum sanctorum martirum vel confessorum, Secundi scilicet, Solutoris, Adventoris et Octavii confessorumque Martiniani, Iuliani atque Bricii [corpora requiescunt], unde videtur Vidobishops episcopusbishops esse pastor, res videlicet illas, quas pro anime mee remedio eidem ecclesie concedimus, in proprietate perpetuaiure proprietatis/pleno iure donamus, episcopatum scilicet MorienensisJURIDICAL PERSON: uncertain tradition, fiscal property, object, outflow, iure proprietatis/pleno iure, allocation to churches; PLACE: uncertain tradition, fiscal property, object, outflow, iure proprietatis/pleno iure, allocation to churches civitatis, domos cum omnibus edificiis suis curtem vero sancti Andree cum castro et districto, curtem sancti Michaelis cum castro et districto, curtem de Signeriis cum castro et districto, curtem de Valle aurea cum castro et districto, curtem de Albieso cum castro et districto, curtem de Monte rotundo cum castro et districto, curtem de Aruaco cum castro et districto, curtem de Camuseto cum castro et districto, curtem de Villa Raimberti cum castro et districto, curtem de Malevardato cum castro et districto, curtem de Cuina cum castro et districto, curtem de Argentina cum castro et districto, curtem de Arpino cum castro et districto, curtem de Taloeria cum castro et districto, curtem de Conflentia cum castro et districto, curtem de Matono cum castro et districto, curtem de Armidonio cum castro et districto, curtem de Ulgina cum castro et districto, curtem de Tonono cum castro et districto simul cum monasterio sancte dei genitricis virginis Marie, curtem de Vergneo cum castro et districto, curtem de sancto Iuliano, curtem de Granduno, curtem sancti Remigii, curtem de Monte Aginoni, curtem de villa que dicitur Gundrammi, curtem de Retullafollo, curtem Inter aquas, curtem Mardarello, curtem Villariolo mediano, curtem Castelucio, curtem Villaricio, curtem Sapeia, curtem Valleputa, curtem Bezo, curtem Arena, curtem Lavaono, curtem Drantias, curtem de Cherignino cum castro capella et districto decimas quoque ipsius episcopatus nec non ecclesias eidem episcopatui pertinentes, montes vero et valles aquas aquarumque [decursus] molendina piscationes foresta silvas pascua buscalia, omnia in integrum, quicquid videtur esse [de] apendiciis supra dicte civitatis Morienne, donamus concedimus atque delegamus iam dicte ecclesie sancti Iohannis baptiste Taurinensis sedis. Omnia, ut dictum est, per imperialem paginam confirmamus huic nostro fideli Guidoni episcopo pro remedio anime nostre nostrorumque successorum et pro peticione supra dicti Odolrici nostri consciliarii Brixianensis antistitis, eo vero ordine ut omni tempore in perpetuo maneat firmum et stabile et investitura supra dicte civitatis Maurianensis a Guidone presule et successoribus suis sit facta. Precipientes igitur firmiter stabiliterque iubemus, ut ammodo nemo archiepiscopus episcopus abbas dux marchio consul proconsul nullaque regni nostri maxima minimaque persona pretaxatum [episcopum] sancti Iohannis baptiste Taurinensis sedis de prescriptis rebusimmunity et tam in urbibus quam in vicis et castris domibus quocunque modo fabricatis familiis utriusque sexus, que superius recitantur, disinvestire inquietare molestare causare perturbare presumat. Si quis preterea hoc nostre auctoritatis preceptum et tutelle defensionis infringere et annullare presumpserit, auri optimi libras decem miliapenalty persoluturum animadvertat, medietatem camere nostrecamera et medietatem prenominato episcopo seu successoribus suis, et, sicut superius iubetur, inconvulsum permaneat. Ut autem huic pagine significationis nostre fides propensius adhibeatur, manu propria roborantes signo ymaginis nostre et nominis decrevimus insigniri. Signum domni Chonradi (M.) imperatoris invictissimi. Kadelouschancellor, imperial/royal diploma cancellariuschancellor vice domni Herimanniarchchancellor, imperial/royal diploma archicancellariiarchchancellor recognovit.

Keywords: archchancellor, bishops, camera, chancellor, emperor/king, immunity, imperial/royal diploma, iure proprietatis/pleno iure, penalty, uncertain tradition.

Editions and document summaries: MGH, DD Ko II, n. 291, pp. 411-413.

Bibliography: Casiraghi 1979; p. 46

Links: https://www.dmgh.de/mgh_dd_ko_ii/index.htm#page/411/mode/1up

Commentary

Il diploma in oggetto - nel quale Corrado II trasferiva alla chiesa torinese il vescovato e la città di Moriana - è certamente un falso risalente al secolo XI.