In nomine Domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei ȩterni. ➚ et ➚ filius eiusdem domni ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principalis excellentia petitione dilecti iuste petenti clementer favet, igitur noverit scilicet ac futurorum sagacitas quia ➚ veneravilis sancte ➚ exoravit nostram clementiam ut, pro amore Dei et mercede ac redemptione animȩ nostrȩ concederemus et confirmaremus in ➚ situm in ➚, ubi nunc, Deo favente, ➚ veneravilis regimen tenere videtur, omnia et in omnibus qualiter inferius declaramus, de quibus omnibus petiit a nostra excelletia firmitatis apices in eodem monasterio fieri. Cuius petitionem pro Dei amore exaudientes, hos firmitatis apices in prephato sancto cenobio fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter havendum nostris et futuris temporibus concedimus in eodem sancto loco omnes aquas et decursus ipsius aquȩ et ripas ex utraque parte positas insimul cum ipso albeo unde ipsa aqua decurrit, ubicumque pars ipsius ȩcclesiȩ hereditatem habuerit, nominatim concedimus ibi aquam et decursus ipsius cum suo et ex utraque ➚, ubi de ipso monasterio ȩdificata sunt aut fuerunt vel quolivet tempore ȩdificata fuerint, ita ut de veteri albeo ipsius aque de predicto Saone nullus presumat sive superius predicta molina ipsius monasterii, sive inferius deribare aut excutere aquam de albeo suo in quamcumque partem aliam. Necnon et concedimus in eodem monasterio ipsum qui ȩdificatum esse videtur super aquam de predicto Saone, insimul cum ripis ex utraque parte positis, ut licentiam et potestatem haveat pars ipsius monasterii facere ibi molinum et omnia quȩ necessaria fuerint. Simulque et concedimus in eodem monasterio omnes que sivi maritos copulaverunt ipsius monasterii vel que sivi tempore nostro copulaverint, insimul cum eisdem servis sivi copulatis et cum filiis, filiabus illorum. Deinde ob remedium animȩ nostrȩ confirmamus in eodem sancto cenobio omnia quȩ a singulis regibus, inperatoribus, ducibus vel principibus sive a viris religiosis Deumque timentibus in eodem sancto loco offerta sunt, seu et in quo predicto sancto cenobio a pontificibus sanctȩ Romanȩ sedis per quolivet modis concessa, data aut firmata sunt vel amodo deinceps in futurum ibi concessa aut fata vel firmata fuerint, quam et illut qui pro suȩ animȩ redemptione se in eodem sancto cenobio offeruerunt cum suis rebus, seu et illis qui amodo et deinceps se in eodem sancto cenobio cum suis rebus offerre voluerint, insimul cum supradicto albeo unde ipsa aqua decurrit, unicumque pars ipsius monasterii hereditatem habuerint, nominatim concedimus ibi predicta aquam et decursus ipsius aque cum albeo suo et ripas ex utraque parte positas de iam dicto Saone quȩ nominatur, ut diximus, ad Decempondera, ubi molina de predicto monasterio ȩdificata sunt aut fuerunt vel quolivet tempore ȩdificata fuerint, ita ut semper debeat ire et decurrere iam dicta aqua de predicto Saone per ipso albeo betere de eodem Saone, sicut antiquitus consueta fuit ire et decurrere. ea videlicet ratione ea omnia, qualiter superius legitur, in eodem sacro loco cessimus et confirmavimus firma atque inmovilia ibi permaneant sine contrarietate vel molestia seu inquietudine comitis, castaldei vel idicis aut cuiuscumque persone contradictione vel inquietudine. Et nullus quispiam ex is omnibus quibus prelegitur quippiam inbasionis aut contrarietatis ingerere ullo umquam tempore presumant, set quieto ordine omnia quȩ supra leguntur habeat et possideat predictus sanctus monasterium in perpetuum, in nullo ibi contrario ingerente. Quod si quispiam contra hanc concessionis firmitatem precepti quoquo modo violare presumpserit, sciat se esse compositurum in eodem veneravli (sic) loco auri libram unam, et hȩc concessio precepti firma permaneat in perpetuum. Ut autem hȩc nostra concessione pleniorem in Dei nomine optineat vigorem, manu propria scripsimus et de anulo nostro supter iussimus sigillari. Signum. LANDOLFVS PADOLFVS. ex iussione supradictȩ potestatis scripsi. Data III kalendas Septembrii anno quinto principatus domni Landolfi gloriosi principis et anno secundo principatus domni Pandolfi eius filii, indictione secunda. Actum in ➚.
Keywords: abbots, assembly, bishops, bridges/pontoons, castle, cities, freeborn, mills, monasteries, notary, other basins, princeps, rights of use on woods/pastures/waters, riverbed, shores, slave, slave labour.
Editions and document
summaries: RPD 209: 637-639 (12th-century copy); CMC I, 60: 150 (summary); Gattola 1734: 53-54; Leccisotti 1965: 39, n. 17; Voigt *140
Bibliography: Bloch 1986: 1347; Zeller 2010: 127