+ In nomine Domini salvatori nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ divina ordinante providentia Langovardorum gentis . Cum principalis excellentia dilecti sui petenti clementer favet, igitur noverit presentium scilicet ac futurorum sagacitas quoniam ➚ dilectus noster nostram obsecravit excellentiam quatinus concederemus domno ➚ reverentissimo ➚ confexoris Christi situs in ➚ ad possessionem suam et de successoribus suis et de parte predicti sui cenovii, id est qui dicitur ➚ per subscriptas fines et indicationes, ut supter legitur, de quibus petiit a nostra excellentia ut firmitatis apices ei exinde mittere iuveremus. Cuius petitione exaudientes, hos firmitatis apices ei exinde fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter habendum nostris et futuris temporibus, concedimus tibi cui super domno Mansoni reverentissimo abbati ad possessionem tuam et de successoribus tuis et de parte prefati cenovii, hoc est integrum predictum montem pertinentem sacri nostri Palatii, qui dicitur Sancti Angeli et Castrocȩli per has videlicet fines et indicationes id est: de prima parte fine Gradu qui dicitur Malu; de secunda parte sicut incipit a predicto et qualiter vadit per pede de eundem montem qui dicitur Sancti Angeli et Castroceli et descendit et iungit cum rivo et sicut vadit directe per ipsum rivum et relinquente eodem rivo et vadit directe usque in de tertia vero parte fine iam dicto Granaru, ex quarta namque parte videtur coniungere cum via antiqua quȩ dicitur que vadit per pede de ex eodem monte sicut incipit a predicto Granaru et vadit usque ad priorem finem que dicitur Gradu Malu. Ideo vero predictum montem qui dicitur Sancti Angeli et Castrumcȩli per predictas fines, ut superius leguntur, cum omnia inferius et superius in se habentes et cum , tibi cui super domno Mansoni reverentissimo abbati dilecto parenti nostro ipsos concessimus ad possessionem tuam et de successoribus tuis et de parte predicti tui cenovii, ad habendum et possidendum ipsos et faciendum exinde omnia quȩ vobis et ad partem vestri monasterii placuerit absque contrarietate comitis, castaldeis, iudicis vel sculdahis aut cuiuscumque persone hominis contradictione vel inquietudine, set perpetualiter vos et successoribus vestris et partem superius dicti vestri cenovii ipsos habeatis et possideatis, nemine vobis exinde aliqua contraria faciente. Quod si quispiam hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumpserit, sciat se vobis vestrisque successoribus et ad partem predicti vestri monasterii compositurus auris libras centum et hȩc concessio, de quibus continet, firma permaneat in perpetuum. Ut autem hȩc ostra concessio verius atque in pleniorem, in Dei nomine, optineat vigorem, manu propria scripsimus et ex anulo nostro supter iussimus sigillari. Signum domni Laidulfi excellentissimi principis. LAIDOLFVS. Agelghisi clericus et scriba ex iussione supradicte gloriose potestatis scripsi. Data IIII idus Decembri, anno secundo principatus domni Laydulfi gloriosi principis, indictione octaba. Actum in ➚.
Keywords: abbots, assembly, castle, cities, count, fiscal property, intercessory, monasteries, mountains, object, princeps, roads, textual occurrence.
Editions and document
summaries: RPD 235: 731-733 (12th-century copy); CMC II, 14: 194 (summary); Gattola 1734: 90-91; Poupardin 1907: 86; Leccisotti 1965: 130, n. 18; Voigt *207; Gallo 1937: n. 69, p. 67.
Bibliography: Bloch 1986: 1348.