+In nomine Domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei ȩterni. ➚ et ➚ divina ordinante providentia Langobardorum gentis . Cum principalis excellentia petitione dilecti sui clementer favet, igitur noverit scilicet ac futurorum sagacitas ➚, venerabilem ➚ nostrumque dilectissimum, nostram obsecrasse excellentiam ut in ➚ situm in ➚, ubi nunc, Deo favente, ➚ venerabilis regimen tenere videtur, confirmaremus concessionem quam bone memoriȩ ➚ in eodem monasterio temporibus ➚ firmavit, in eo scilicet ordine ut subter declaramus, sicut et predicta continet concessio, de qua re expetiit in eodem monasterio fieri firmitatem. Cuius precibus libenter assensum preventes has nostre munificientiȩ apices exinde fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter nostris ac futuris temporibus concedendo firmamus in eodem venerabili loco omnia et in omnibus quecumque per seu aut cessiones a singulis imperatoribus, regibus, ducibus ac principibus Langobardorum necnon a pontificibus Romanȩ sedis seu a reliquis viris Deumque timentibus in eodem venerabili loco concessa sive collata fuerunt usque nunc vel amodo et deinceps in futurum ibi concessa fuerint, simulque et omnes commutationes, vicariacationes (sic) seu cambiationes quas pars eiusdem monasterii cum quibuslibet episcopis. abbatibus seu rectoribus ac custodibus ecclesiarum xenodochiorumque prepositis vel cum qualibet magna aut parva persona firmatas habet, vel si quislibet pro suȩ animȩ redemptione se in eodem sancto cȩnovio offeruit cum suis rebus, aut amodo et deinceps offerre se ipsum vel suas res voluerit, integra omnia firmiter in eodem sacratissio concessa permaneant loco, et quȩ ab antiquis temporibus rectores ipsius loci legaliter tenuerunt in sua dicione teneant atque possideant et in antea, quia omnibus pene notum est, quomodo primitus in iam dicto castro Casino a nefandissima et postea in ➚ plurima monimina eiusdem monasterii Dei iudicio igne cremata sunt. Propterea statuimus atque confirmavimus ut amodo et per cuncta succedentia tempora omnia que superius a nobis in eodem sacro loco concessa sunt firma atque immobilia ibi permaneant pro nostrȩ animȩ redemptione et abolenda facinora parentum nostrorum sine contrarietate vel molestia seu inquietudine comitis, gastaldei vel iudicis vel cuiuscumque personȩ contradictione vel inquietudine. Et nullus quispiam ex his omnibus quibus prelegitur invasionis aut contrarietatis ingerere ullo umquam tempore presumet, sed quieto ordine omnia quȩ supra leguntur habeat et possideat predictum monasterium in perpetuum, in nullo ibi contrario ingerente. Quod si quispiam contra hanc concessionis firmitatem precepti quoquo modo violare presumpserit, sciat se esse compositurum in eodem venerabili loco auri libram unam, et hȩc concessio precepti firma permaneat in perpetuum. Ut autem hȩc nostra concessio firma permaneat in perpetuum, manu propria scripsimus et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum domni nostri Landolfi excellentis gloriosi principis. LANDOLFVS.
Keywords: abbots, allocation to churches, assembly, bishops, castle, fiscal property, function, imperial/royal diploma, marquis’/ducal/princely diploma, mention, monasteries, muslims, offersio/donatio, outflow, princeps, redistributive, textual occurrence.
Editions and document
summaries: RPD 241b: 753-755 (12th-century copy); CMC I, 54: 139 (summary); Gattola 1734: 87-89; Leccisotti 1965: 40, n. 19; Voigt *135; Gallo 1937: 58, n. 20; Poupardin 1907: 144.
Bibliography: Bloch 1986: 1348; Thomas 2016: 91.