+ In nomine Domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. ➚ et ➚ filius eiusdem domni ➚ divina ordinante providentia Langovardorum gentis . Cum principalis excellentia petitione dilecti sui petenti clementer favet, igitur noverit omnium scilicet ac futurorum sollertia quia ➚ venerabilis dilectus noster nostram exoravit excellentiam quatenus concederemus et confirmaremus in ➚ confessoris Christi situs in ➚, in quo domnus ➚ veneravilis regimen tenere videntus, omnia que inferius declaramus, de quibus petiit a nostra excellentia ut firmitatis apices in eadem sancto monasterio ibi fieti iuveremus. Cuius petitionem exaudientes, hos firmitatis apices ibique in eodem sancto monasterio fieri iussimus, per quos omnino sancimus et perpetualiter habendum nostris et futuris temporibus concedimus in eodem sancto monasterio ut neque nos, neque quiscumque post nos pro parti nostri publici tollat de eodem monasterium, set in omnibus sint ibi concessa. Simulque et concedimus et confirmamus in eodem sancto monasterio ad possessione eiusdem monasterii et de eiusque abbatibus vel rectoribus ➚ qui edificatus esse videtur in finibus Larino infra murum et muricinum de eadem cibitate ➚ cum resa et seu terris pertinentibus de eodem monasterio. Necnon et concedimus et confirmamus in eodem sancto monasterio omnibus rebus et substantiis qui fuerunt Crispoli monachi qui fuit abitante de eadem civitate Larino, sic in integrum ipsis eius in eodem monasterio concedimus et confirmamus, sicut ipse ipsos abuit in iam dicto monasterio Sancti Benedicti de eadem cibitate Larino. Quam et concedimus et concedimus (sic) et confirmamus in supra nominato monasterio Beati Benedicti, in quo supradictus domnus Alagernus abbas regimen tenere videntur, omnibus rebus et substantiis pertinentibus de eodem monasterio, qaliter ec antiquis temporibus ipsos abuit et possessurus fuit predictus monasterius in tota pertinentia de eadem civita telarino (sic). Ea videlicet ratione ea omnia que superius legitur in eodem sancto monasterio concedimus et confirmamus ad habendum et possidendum ipsos, ita ut neque nos, neque quiscumque post nos pro parti publice, neque a nostris comitibus, castaldeis, iudicibus habeat pars predicti monasterii de omnia supradicta qualemcumque molestiam aut contrarietatem, set semper securiter habeat et possideat predictus monasterius et eiusque abbatibus et rectoribus omnia supradicta, veniat nemine ibi exinde aliqua contraria ingerente. Ut autem hec nostra concessio pleniorem in Deo nomine optineat vigorem, manu propria scripsimus et ex anulo nostro supter iussimus sigillari. Signum domni Landolfi excellentissimi principis. LANDOLFVS. ➚ ex iussione supradicte potestaris scripsi. Data nonas Iunias, anno tertiodecimo principatus domni Landolfi gloriosi principis et anno nono principatus domni Paldolfi eius filii, indictione decima. Actum in ➚.
Keywords: abbots, assembly, bishops, cells/hermitages, cities, exemption, landed possessions, monasteries, monks, mountains, notary, offersio/donatio, princeps, servitium.
Editions and document
summaries: RPD 312: 926-928 (12th-century copy); Leccisotti 1965: 77, n. 49; Voigt *145; Gallo 1937: 65, n. 36; Poupardin 1907: XI, 98.
Bibliography: Toubert 1976: 695; Bloch 1986: 49, 1349