In nomine domini salvatoris nostri Iesu Christi Dei eterni. Pandolfusprinceps et Landolfusprinceps , divina ordinante providencia, Langobardorum gentis principesprinceps. Cum principalis excellencia peticione dilecti sui petenti clementer favet, igitur noverit omnium fidelium nostrorum, presencium scilicet ac futurorum sollercia, quia Ardericusbishops, intercessory venerabilis episcopusbishops obsecravit nostram excellenciam, quatenus ob amore Dei omnipotentis, et salvacionem anime nostre concederemus in monasteriomonasteries Beati Vincencii martiris Christimonasteries, castle, tower, right to fortify , ubi domino opitulante Paulusabbots venerabilis abbasabbots preesse videtur, ut ubicumque ille vel successores in hereditate, vel in pertinencia eiusdem monasterii turremtower, right to fortify, aut castellumcastle, right to fortify fecerint, semper in potestatem et dominacionem eiusdem monasterii, et eius abbatibus, et rectoribus esse debeant, ut nulla dominacione ibidem habere debeant parti nostri puplice. De quibus peciit a nostra excellencia, ut firmitatis apices ibidem in eodem sancto monasterio fieri iuberent. Cuius peticionibus exaudientes, hos firmitatis apices in eodem sancto monasterio fieri iussimus, per quos omnino sancimus, et perpetualiter habendum nostris et futuris temporibus; concedimus in eodem sancto et venerabili loco, ubi nunc Deo auxiliante Paulus venerabilis abbas regimen tenere videtur, ut ubicumque tu qui supra abbas, vel successores tuos in rebus predicti monasterii turrem, aut castellum facere volueritis, potestati vestre sint ipsum faciendum in rebus predicti monasteri, et in vestra, et de successoribus vestris sint potestatem et dominacionem, ut nullam potestatem, aut dominacionem ibidem habere debeant parti nostri puplice; sed, sicut diximus, in vestra et de successoribus vestris sint potestatem, ita ut a nullis ex nostris comitibus, castaldeis, iudicibus vel sculdais de ea omnia, que superius in iam prefato monasterio concessimus, habeatis qualemcumque molestiam, aut contrarietatem, sed perpetuis temporibus vos, et successores vestris securiter ac firmiter habeatis, et possideatis ea omnia, que superius legitur, neminem vobis exinde in aliquo contraria ingerente. Quod si quispiam hanc nostram concessionem in quomodocumque violare presumserit, sciat se vobis vel ad successoribus vestris composituri auri libras duas, et hec concessio, ut super legitur, firma permaneant im perpetuum. Ut autem hec nostra concessio verius observetur, manu propria scripsimus, et ex anulo nostro subter iussimus sigillari. Signum domni Pandolfi excellentissimi principis, Petrusnotary notariusnotary ex iussione supradicte potestatis scripsi. Data .V. kalendas augusti, anno vicesimo quarto principatus domni Pandolfi, et anno nono principatus domni Landolfi gloriosi principes, indiccione .X. Actum in civitatecities Capuanacities .
Title: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barb. lat. 2724 (Federici, Chronicon Vulturnense, II, n. 124)
Document number: 2043
Author(s): Giulia Zornetta (file creation on 2021-09-12); Paola Massa (last change on 2023-08-23)
Record source: Critical edition
Document type: Marquis’/ducal/princely diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property: No
Date: 967 July 28
Topical date: Capua (Caserta)
Keywords: abbots, bishops, castle, cities, monasteries, notary, princeps, right to fortify, tower.
Editions and document summaries: CV II, n. 124, pp. 162-164
Bibliography: Del Treppo 1956: 77