In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. ➚, divina ordinante clemencia, augustus. Cum peticionibus sacerdotum ac servorum Dei, quas nostris auribus insinuaverint fibenter audimus, et eas cum Dei auxilio ad effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, sed eciam hoc nobis tam ad presentis vite prosperitatem, quam ad future beatitudinem adipiscendam non minimum emolumenti confidimus. Iccirco notum sit omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, castaldeis, accionariis, vicariis, centenariis, ccterisque fidelibus omnibus sancte Dei Ecclesie et nostris, presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis ➚, ➚, quod est situm in territorio Beneventano, super ➚, nostram adiens serenitatem, optulit optutibus nostris precepta ducum et principum, atque offerciones, aliasque scripciones, in quibus tam illi quam quorumlibet Deo devotorum hominum concessiones, quas illi, pro amore vite future, atque remissione peccatorum, partibus predicti monasterii, de suis rebus spontanea voluntate contulerunt, suggerens ac petens, ut eadem precepta, offerciones, vel ceteras scripciones nostre concessionis et confirmacionis precepcione confirmaremus. Cuius peticioni, propter amorem domini nostri Iesu Christi, et propter reverenciam Christi memorati martyris Sancti Vincencii, cuius honori atque nomini predictum monasterium dicatum esse cognoscitur, assensum prebentes, iuxta quod rogaverat, predicta precepta, scripciones, offercionesque nostra auctoritate concedimus et confirmamus, decernentes videlicet per hos fines: incipiente primitus a fluvio, qui dicitur ➚; deinde per , usque in , qui dicitur ➚, et sic revolvente monte eodem, usque in fluvio, qui dicitur ➚; et quemadmodum decurrit ipsa Melfa, usque ubi coniungit se cum parvo fluvio, qui dicitur ➚, et abhinc in vertice montis, qui dicitur Balbola, et sic per cilium eiusdem montis, usque in montem , et montem , montemque ➚, eosque videlicet montes extrinsecus circumdantes, in ortum usque riaginis, que nominatur ➚; et a capite eiusdem riaginis venientes iuxta montes puplicos, in montem usque ➚, qui est super urbem; eodem vero revolvente monte, usque in cilium montis, qui est super , que vocatur ➚, que est hereditas ➚, que ➚ vocatur, subiecta prefati monasterii, et ecclesia nichilominus ➚, cum inclitis territoriis suis, et cum reliquis finibus ipsa hereditas circumdata in fluvio usque Vulturno; nam iterum ex alia parte inchoante prima fine cum iam dicto fluvio Sangro, ipsoque relinquente quomodo decernit a paru colle, et pergens usque in rivio, qui dicitur ➚, eodemque decurrente rivio usque in fluvio ➚, et quomodo decurrit ipsum flumen in alio flumine, quod Vulturnus vocatur, et quemadmodum ipsum decurrit flumen iuxta terras eiusdem monasterii, usque in predictis finibus et terris ecclesie Sancte Marie, per hos quoque fines, una cum et ancillis, cespitibusque suis, nec non et cum , montibus, collibus, vallibus, toronibus, ecclesiis, , et omnia infra ipsis finibus manencia hac nostra presenti auctoritate in prefato cenobio ita concedantur et confirmentur, ut abhinc in futurum stabiles et firme perseverent. Ita videlicet, ut quicquid de ipsis, vel in ipsis rectores, et ministri ipsius memorati venerabilis monasterii disponere atque ordinare, vel pro utilitate eiusdem loci facere voluerint, absque ullius quolibet honore vel dignitate prediti, iniusta contradiccione ordinent atque disponant, et faciant quicquid supradicti cenobii utilitati congruere et convenire perspexerint. Et nulli sit deinceps licencia infra predictos fines aliquam contrarietatem seu molestiam partibus inferre prefati cenobii, per inclitos supradictos fines, neque per possessiones parentum seu per aliam quamlibet racionem, excepto per verissimas cartulas, cum quibus se causatores legaliter defendere queant, iustasque consignaciones utiliter consignata. Quod si quislibet contra hanc nostram concessionem vel confirmacionem insurgere vel molestias inferre temptaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras trecentas, medietatem sacro nostro palacio, et medietatem eidem venerabili monasterio. Et ut hec nostre auctoritatis largicio firmiorem optineat vigorem, et per curricula annorum inviolabilem atque incommutabilem optineat firmitatem, et a fidelibus sancte Dei Ecclesie, et nostris presentibus scilicet et futuris, credatur et diligencius conservetur, manu propria subterscripsimus, et anuli nostri impressione signari iussimus. Signum [M] Ludovici serenissimi imperatoris. Data IIIo. idus iunias, anno Christo propicio XVIIo. imperii domni Hludovici piissimi augusti, indiccione XIIIIa., et postquam cepit Capuam anno primo. Actum ➚ , in Dei nomine, feliciter.
Keywords: abbots, animals, castle, churches, cities, emperor/king, hay/fodder, landed possessions, monasteries, mountains, riverbed, rivers, slave, slave labour.
Editions and document
summaries: CV I, n. 70, p. 325-328; MGH DD Lu II., n. 75, pp 213-216
Bibliography: Del Treppo 1956: 38, 42-43; Marazzi 2012: 36-37