Marinuspopes episcopuspopes servus servorum Dei. Leoniabbots venerabili abbatiabbots ex monasteriomonasteries Christi martyris Vincenciimonasteries, abbots , quod situm est in partibus Samnie, territorio Beneventanomonasteries, abbots , super fontem Vulturnirivers fluminisrivers, et per te cunctis successoribus tuis in eodem venerabili monasterio regulariter promovendis in perpetuum. Quoniam pia sollicitudine convenit nos, pro universis Dei ecclesiis, semper invigilare, et tota mentis intencione venerabilium locorum integritates procurare, ideo utilitati illorum, et maxime pro quiete monachorum, optamus subsidia conferre, ut divine misericordie remuneracionem in sidereis arcibus consequamur. Igitur quia petistis a nobis, ut monasterium Beati Vincencii martyris, una cum omnibus sibi pertinentibus, monasteriis, cellis, cappellis, terris et castellis, servis et ancillis, cum universis reddiccionibus suis sub iurisdicione sancte Romane Ecclesie, cui Deo auctore deservimus, nostri privilegii auctoritate muniremus, iccirco tibi, tuisque successoribus legitimis abbatibus illud concedimus detinendum, ut nullius alterius ecclesie dicionibus submittatur, sed cum omnibus sibi subiectis monasteriis, et cellis, videlicet monasterium Beati Petri apostolimonasteries , positum iuxta fluvium Sabbatirivers , territorio iam dicto Beneventano; monasterium Sancte Dei genitricis Mariemonasteries in Loco Sanomonasteries ; monasterium Domini Salvùtorismonasteries , quod positum est in Alifemonasteries ; monasterium Sancte Mariemonasteries in loco Apinianici, territorio Marsicano; monasterium Sancte Mariemonasteries in Duas Basilicas; monasterium Sancte Mariemonasteries in Castanieto; monasterium Sancte Mariemonasteries in Palenemonasteries , territorio Domo; monasterium Sancte Mariemonasteries in Planisimonasteries ; monasterium Sancti Petrimonasteries, casalia in Vipera, cum ipso casalecasalia Leoniscasalia ; monasterium Sancti Petrimonasteries in Tontole; monasterium Sancti Petrimonasteries in Tritemonasteries ; monasterium Sancte Mariemonasteries in Musano; monasterium Sancte Mariemonasteries in Arolemonasteries ; monasterium Sancti Georgiimonasteries in Salernomonasteries ; monasterium Sancti Vincenciimonasteries in Capuamonasteries ; monasterium Sancti Martinimonasteries , et monasterium Sancte Crucismonasteries in monte Marsicomonasteries ; monasterium Sancte Columbemonasteries in Soramonasteries ; monasterium Sancti Mauri et Sancti Valentinimonasteries in Atinemonasteries ; monasterium Sancti Donatimonasteries , cum inclita valle Soranamonasteries : et hec omnia cum omnibus sibi iure pertinentibus rebus sub tutela Sedis Apostolice permaneant. Concedimus eciam vobis vestrisque successoribus abbatibus licenciam Apostolice Sedis nostre, ut quamlibet Christianitatem indigentibus in predicto venerabili monasterio, qualis episcopus ad invitandum ire volueritis, habeatis omnimodo potestatem. similiter ad ecclesias consecrandas, et ordinacionem de sacerdotibus, et diaconibus per tempora faciendam, et de omni gradu ibidem adimplendum. Protestamus eciam, ut nullus episcopus debeat exinde sacerdotem, vel diaconem ad suam synodum provocare, nisi sua fuerit propria voluntas; aut abbatem, vel monachos quoquomodo iudicare, vel excommunicare. Volumus eciam, et apostolicam iniungimus auctoritatem vobis vestrisque suprascriptis abbatibus, ut de qualicumque ecclesia sacerdotes, vel clericos si venerint ad habitandum in congregacione fratrum, sive monasticum suscipiendi habitum se contulerint, statim recipiantur. chrisma vero et firmatas a quali episcopo vobis voluntas fuerit impetrandi, liceat semper, secundum quod diximus, sub apostolica nostra potestate. et omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem in prefato venerabili monasterio quamlibet dicionem habere, preter Sedem Apostolicam prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum sollempnia ibidem celebrare presumat. statuentes apostolica insuper censura, sub divini iudicii obtestacione, sed et validis atque atrocioribus anathematis interdiccionibus prohibemus, ut nullus umquam presumat cuiuscumque dignitatis preditus potestate, vel in eodem venerabili monasterio, vel eius causis incumbere, aut de rebus, et possessionibus, vel ecclesiis subiectis, vel quicquid de his, que eius esse videntur, quoquomodo auferre, aut alienare, sed nec quamlibet maliciam, aut iacture molestiam ibidem, sive pacis, sive barbarici temporis aliquo modo inferre, dum prefatum perenniter, ut dictum est, monasterium firma stabilitate decernimus sub iurisdicione Sancte Romane Ecclesie permanendum. promulgantes nempe, et hoc auctoritate beati Petri apostolorum principis. coram Deo, et eius terribili examine, per huius nostri privilegii constitucione sancimus ac decernimus, ut loca, que a quolibet episcopo, vel abbate commutata sunt, nec non et diversorum locorum possessiones, que a regibus, ducibus, principibus, castaldeis, et a ceteris christianis concessa, largita, vel oblata sunt in eodem sancto et venerabili loco, aut in postmodum concessa, vel oblata fuerint, ipsius iure monasterii in perpetuum permanenda statuimus. nec licencia sit, ut dictum est, ex eius, vel omnibus eiusdem monasterii pertinentibus cuiquam, magne parveque persone auferre, ut pro recto, iuxta id, quod subiectum idem venerabile monasterium apostolicis constitutis, atque privilegiis consistit, inconcusse permaneat. et liceat eosdem monachos de sua congregacione abbatem semper eligere; et liceat ipsi abbati suos monachos iudicare, non solum virile, sed et muliebre monasterium sibi subiectum. Si quis autem, quod non obtamus, nefario ausu presumpserit hec que a nobis ad laudem Dei nostri pro stabilitate iam dicti venerabiiis monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam transilire voluerit, anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo et angelis eius, atque Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterno incendio concremandus deputetur. at vero qui pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens huius nostri privilegii constitutum ad cultum Dei respicientem, benediccionis graciam a domino Deo nostro misericordissimo multipliciter consequatur, et vite eterne particeps fieri mereatur. Bene Valete. Scriptum per manum Adrianiscriniarius, scriniariiscriniarius Sancte Romane Ecclesie, in mense marcio, indiccione .IIa. Data per manum Stephaniipapal court officer, primiceriipapal court officer defensorum summe Apostolice Sedis, anno pontificatus domni Marini summi pontificis secundi secundo in sacratissima Sede beati Petri apostoli.
Title: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barb. lat. 2724 (Federico, Chronicon Vulturnense, II, n. 106)
Document number: 2079
Author(s): Giulia Zornetta (file creation on 2021-12-06); Giulia Zornetta (last change on 2021-12-06)
Record source: Critical edition
Document type: Papal concession
Document tradition: Copy
Fiscal property: Uncertain
Date: 944 March
Topical date: Roma
Keywords: abbots, casalia, monasteries, papal court officer, popes, rivers, scriniarius.
Editions and document summaries: CV II, n. 106, pp. 103-109