Iohannespopes episcopus servus servorum Dei. Pauloabbots venerabili abbatiabbots ex monasteriomonasteries Sancti Christi martyris Vincenciimonasteries, abbots, slave labour, slave, casalia, massae, casae/cassinae massaricie , situm super fontem Vulturnirivers fluminisrivers, partibus Samnie, territorio Beneventanomonasteries, abbots , et per te in eodem venerabili monasterio, tuis successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Cum magna nobis sollicitudinis cura insistit, pro universis Dei ecclesiis, ac piis locis vigilandum, ne aliquam necessitatis iacturam sustineant, sed magis propria utilitate stipendia conservantur. Ideo convenit nos pastorali tota mentis eorundem venerabilium locorum maxime stabilitatis integritate procurare, et sedule eorum utilitati subsidia conferre, ut Deo nostro omnipotenti id, quod pro eius sanctimoniis honore, eciam ad laudem adque gloriam eius divine maiestatis venerabilium nostrum est contulisse locis, sitque acceptabile nobis, que ad eius locum plenissima misericordia dignum huiusmodi pii operis in sidereis conferatur arcibus remuneracionem. igitur quia petistis a nobis, quatenus monasterium Beati Vincencii martyris, situm supra fluvium Vulturnum, territorio Beneventano, partibus Samnie una cum suis pertinenciis, et monasteriis, videlicet venerabile monasterium Beati Petri apostolimonasteries , situm iuxta fluvium Sabbatirivers , territorio iam dicto Beneventano; sed et monasterium Sancte Dei genitricis Mariemonasteries in Loco Sanomonasteries ; item monasterium Salvatoris domini nostri Iesu Christimonasteries , quod positum est in Alifemonasteries ; nec non et monasterium in honore Sancte Mariemonasteries edificatum, videlicet in territorio Marsicano, loco Apinianici; porro monasterium Sancti Maurimonasteries infra comitatumcomitatus Atinensemonasteries, comitatus ; quam et aliud monasterium Sancte Dei genitricis Mariemonasteries , situm in territorio Pennensemonasteries , in loco, qui dicitur Musano; nec non et monasterium aliud, consecratum in honore Sancte Dei genitricis Mariemonasteries , loco qui dicitur Duas Basilicas; item et aliam cellam Sancte Marie in Duas Basilicas, quam una cum aliis monasteriis et cellis, cum casiscasae/cassinae massaricie, et massismassae, casalibuscasalia cum servisslave labour, slave, et ancillis utriusque sexus ibidem residentibus, cum omnia et in omnibus suis pertinenciis, tibi, aliisque successoribus abbatibus, qui ibidem in tempore fuerint concedimus, ut sub iurisdicione Sancte nostre, cui Deo auctore deservimus Ecclesie, vobis concedimus detinendum, nullius alterius ecclesie iurisdicionibus submittantur. pro qua re piis desideriis faventes, hac nostra auctoritate, quod exposcitis mancipamus. Et ideo concedimus vobis, vestrorumque successoribus abbatibus licenciam vobis Apostolice Sedis nostre, ut quamlibet christianitatem indigentibus in prefato venerabili monasterio, qualis episcopus vobis ad invitandum ire volueritis, habendi potestatem omnimodo concedimus, ad ecclesias consecrandas. Eciam similiter ordinacionem de subdiaconibus, et diaconibus per tempora faciendum, et de omni gradu ecclesiastico ibidem in tempora implendum. Protestamus eciam, ut nullus episcopus exinde debeat subdiaconem ad suum synodum provocare, nisi sua fuerit propria voluntas, aut abbatem, vel monachum nullo modo iudicare, vel excommunicare: volumus eciam, et apostolicam iniungimus auctoritatem vobis, vestrorumque successoribus, abbatibus, qui ibidem in tempore ordinati fuerint, ut si sacerdos vel clerici de quacumque ecclesia venerint ad habitandum in congregacione fratrum, sive ad monachicum suscipiendi habitum se contulerint, statim recipiantur. Chrisma vero, et firmatam a quali episcopo vobis voluntas fuerit impetrandi, liceat semper, et secundum, ut diximus, sub apostolicam nostram potestatem. Et omnem cuiuslibet ecclesie sacerdotem in prefato venerabili monasterio dicionem quamlibet habere, ac auctoritate, preter Sedem Apostolicam, prohibemus, ita ut nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibi sollempnitates quispiam celebrare presumat. statuentes apostolica insuper censura sub divini iudicii detestacione, sed et validis atque atrocioribus anathematis interdiccionibus, ut nullus umquam presumat quispiam alius cuiusque dignitatis preditus potestate, vel eciam in eodem venerabili monasterio, vel eius causis incumbere, aut de rebus et possessionibus, vel ecclesiis subiectis, vel quicquid de his exinde inesse videntur, quoquomodo auferre, aut alienare, sed nec quamlibet malicia, aut iacturam molestiam ibidem, sive pacis, sive barbarorum tempore, quoquomodo inferendum, cum prefatum perhenniter, ut dictum est, tam pacis, quam barbarorum tempore firma stabilitate decernimus sub iurisdicione sancte Ecclesie nostre permanendum. promulgantes quoque, et hoc auctoritate beatorum apostolorum principis, coram Deo, terribili eius examine futuro, per huius nostri apostolici privilegii, atque constituti paginam sancimus, atque decernimus, ut loca, que ab abbatibus cuiuslibet, quod vobis in eodem venerabili monasterio Sancti Vincencii martyris Christi commutata, vel eciam concessa sunt, nec non et alias locorum possessiones, que a regibus, vel ducibus, vel castaldeis, et universis christianis largita, atque oblata sunt, aut in postmodum illic concessa fuerint, firma stabilitate iuri ipsius prefati venerabilis monasterii exinstenda, atque in perpetuum permanenda statuimus; nec licencia sit, ut dictum est; ex eius, vel omnibus eiusdem monasterii pertinenciis, cuiquam molestias inferre, vel sibi donata auferre a prefato, iuxta id quod subiectum isdem venerabilibus locis apostolicis institutis, atque privilegis inconcusse permaneant. Et liceat eosdem monachos de sua congregacione abbatem semper eligere. Et liceat ipsum abbatem suos qui fuerint iudicare monachos, non solum virile monasterium, sed eciam muliebre sibi subiectum. Si quis autem, quod non optamus, nefario ausu presumpserit hec, que a nobis ad laudem Dei pro stabilitate iam dicti venerabilis monasterii statuta sunt, refragare, aut in quoquam transilire voluerit, anathematis vinculo innodatus, et cum diabolo, et eius atrocissimis, atque Iuda traditore domini nostri Iesu Christi eterno incendio concremandus deputetur. at vero, qui pio intuitu observator in omnibus extiterit, custodiens nostri apostolici constitutum ad cultum Dei respicientem, benediccionis graciam a misericordissimo domino Deo nostro multipliciter consequatur, et vite eterne particeps effici mereatur. Bene valete. Scriptum per manus Benedictiscriniarius scriniariiscriniarius Sancte Romane Ecclesie in mense iulio, indiccione .V., in sacratissima Sede beati Petri apostoli, septimo anno pontificatus domni Iohannis.
Title: Città del Vaticano, Biblioteca Apostolica Vaticana, Barb. lat. 2724 (Federici, Chronicon Vulturnense, II, n. 127)
Document number: 2082
Author(s): Giulia Zornetta (file creation on 2021-12-06); Giulia Zornetta (last change on 2021-12-06)
Record source: Critical edition
Document type: Papal concession
Document tradition: Copy
Fiscal property: Uncertain
Date: 992 July
Topical date: Roma
Keywords: abbots, casae/cassinae massaricie, casalia, comitatus, massae, monasteries, rivers, scriniarius, slave, slave labour.
Editions and document summaries: CV II, n. 127, pp. 173-177
Bibliography: Marazzi 2012: 78