Urbanuspopes episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Casinensismonasteries coenobiimonasteries monachis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex officii nostri debito et auctoritate compellimur ecclesiarum saluti et paci, prout Dominus scire et posse dederit, providere, vestri praecipue monasterii, quod sanctae nostrae sedis apostolicae semper familiarius ac devotius adhaesit, et in omni persecutionis opportunitate promptius ac benignus ad fuit. Ideoque opportunum duximus, secundum petitionem venerabilis fratris nostri Oderisiiabbots, cardinals, priests abbatisabbots vestri, nostris in posterum litteris adnotare qualiter Cinglensiscells/hermitages, abbesses, nuns/sanctimoniales cellaecells/hermitages causa, unde vestrum cenobium diutius inquietatum est, nuper in nostra sit audientia nostro iudicio diffinita. Quod enim dilectio vestra plenius novit, saepe de eodem negotio in Romana ecclesia, inter synodales actus, ante praedecessores nostros quaestio acta est a sanctae memoriae Desideriopriests, cardinals , apostolicae sedis presbyteropriests cardinalicardinals et monasterii Casinensis abbate, qui postmodum divinae dignationis gratia ad summi pontificatus apicem pervenit, sed exiguo tempore supervixit. Nostro etiam tempore in synodalibus gestis a confratre vestro, quem superius nominavimus, Oderisio, sanctae nostrae Ecclesiae presbytero cardinali, de causa ipsa coram nostra est praesentia saepius proclamatum. Accidit autem ut Robertuscount comescount ad beati Benedicti devotionem promptius conversus, locum ipsum ad vestri monasterii monasterii ius pertinere cognosceret, qui mox eundem locum in manum praefati fratris nostri Oderisii reddidit: eo siquidem tempore abbatissaabbesses, quae in cellam violenter ingressa fuerat, pro eiusdem comitis timore discesserat. Coepit inter haec illa nostrae auctoritatis aures, dum in urbe essemus, crebris claoribus appellare, undȩ nos ex latere nostro viros strenuos usque Capuamassembly destinavimus, qui diligenter causam utramque cognoscerent et pacifice definirent; quo tunc quidem quibusdam occasionibus ad effectum pervenire potuit. Post aliquantum pro causis ecclesiasticis Urbem egressi, cum eamdem causasam diligentius in utriusque partis praesentia tractaremus, cognovimus praefatum venerabilem fratrem nostrum Oderisium abbatem vestrum, non malitiae intentione, se iustitiae respectu locum illum, tanquam sui iuris, de quo saepius proclamaverat, recepisse. Enimvero et pontificalibus decretisepiscopal diploma, et regalibus instrumentisimperial/royal diploma, et terrae principum scriptismarquis’/ducal/princely diploma, et loci fundatoris chirographocartula cellam ipsam ad vestrum ostendabatur monasterium pertinere. Quia tamen sine iudicio praecedente receperat, aequum nobis visum est ut abbatissa, quae se quaerebatur exspoliata, reinvestiretur; post reversionem vero nostram, in utramque partem legitimum iudicium ageretur. In iis diebus, largiente Domino, plenarium in Barensicities, assembly urbecities concilium celebrare disponebamus. Post menses igitur sex abbatissam illam et litteris et nostri oris invitatione vocavimus; venire quidem renuit, sed nuntium destinavit: cum autem minus plenas, nec satis rationabiles causas de illius absentia coram concilio reddidisset, nos, ne quod illa gravamine pati quereretur, eiusdem causae actionem usque ad nostrum reditum duximus differendam. Porro Beneventum venientes, iterum nostras ad illam literaslittera/mandatum destinavimus, diem et locum quo causa ventilanda fuerit, degnantes. Cum autem nec tunc venisset, ad locum alium eam tertio vocavimus. Venit illa, sed causam aggredi recusavit, asserens se nequamquam omnia Cinglensis cellae munimenta et litteras recepisse; ad quod fratrum nostrorum quidam sacramentis asserere parati fuerant, se nec plures, nec alias in loco eodem chartas, quam quas reddiderant, invenisse. Illa secreto nonnullis fratrum qui nobiscum erant munimenta sua prodidit, nobis autem ostendere decretavit. Cumque iudiciario ordine causam nec vallet agere nec valeret, nos eam ut ad abbatis et fratrum vestrorum concordiam satageret, commonuimus, nec monita suscepit, et iudicium penitus subterfugit. Iterum coenobii vestri munimina vidimus; iterum pontificum Romanorum privilegia et imperatorum scripta pespeximus; iterum fundatoris loci chirographum, et Beneventani principis, qui tunc temporis fuerat, concessionem audivimus: quibus omnibus instructi et prius sumus, Cinglensem cellam ab ipso fundationis exordio ad Casinense coenobium perinuisse, et per Casinensis abbatis voluntatem sanctimonialiumnuns/sanctimoniales ibi congregationem fuisse dispositam. Sic post multas tandem dilationes, negotii veritate perspecta, communicato eum fratribus nostris episcopis, seu Romanae ecclesiae cardinalibus, iudicibusque concilio, venerabili fratri Oderisio abbati vestro Cinglense monasterium ex integro restituimus; ita tamen ut de loco ipso sanctimoniales minime expellantur, sed semper illic puellarum Dei congregatio conversetur, tanto, ut speramus, religiosus, quanto sanctiori patrono monasterioque commissae sunt, salva in omnibus sedis apostolicae reverentia. Quam scilicet restitutionem litteris praesentibus ratam et inviolatam perpetuo manere censemus, dico decernibus. Si quis autem post aec, huiusce actionis tenori cognito, consitutioni nostrae temere obviare tentaverit, apostolicae indignationis ultione plectetur; qui vero conservator exsisterit, divinae benedictionis gratia perfruatur. Scriptum per manum Petriscriniarius scriniariiscriniarius nostri sacri palatii, indictione septima, mensis decembris die VII. Datum Romae apud Beatum Petrum per manum Ioannisdeacons, cardinals, sanctae Romanae Ecclesiaedeacons diaconi cardinalis, sexto idus decmbris, indictione septima, anno Dominicae incarnationis 1098, pontificatus autem domini Urbani II papae XI.
Title: Montecassino, Archivio Abbaziale, aula III, capsa II, n. 18
Document number: 2087
Author(s): Giulia Zornetta (file creation on 2022-01-15); Giulia Zornetta (last change on 2022-01-15)
Record source: Edition
Document type: Papal concession
Document tradition: Original
Fiscal property: No
Date: 1098 December 8
Topical date: Roma
Keywords: abbesses, abbots, cardinals, cartula, cells/hermitages, cities, count, episcopal diploma, imperial/royal diploma, littera/mandatum, marquis’/ducal/princely diploma, monasteries, nuns/sanctimoniales, priests, scriniarius.
Editions and document summaries: PL 151: 515, n. 247; Gattola 1734: 710; Leccisotti 1964: 31-32, n. 18.