In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Si liberalitatis imperialis munificentiam fidelibus quibusque nostris benigne concedimus, quanto potius dilectae nobis coniugi, quam divinitus in adiutorium commissi nobis imperii percepimus sociam, cunctae dapsilitatis commoda conferre nos convenit. Quapropter omnium fidelium Christi sanctaeque ipsius ecclesiae comperiat generalitas, quoniam cum tractatu et consilio atque unanimitate imperii nostri primorum ➚ serenissimae augustae et atque per huius auctoritatis nostrae praeceptum confirmamus et roboramus omnes res tam moviles quam immoviles seseque moventes nec non et una cum acquisitis rebus earum, quas sive per largitionis nostrae diverso tempore emissa praecepta sive per collata sibi ab aliis monumenta , scilicet vel sive per quemcumque alium modum acquisisse sive possedisse dinoscitur vel a nunc acquirere potuerit, omnia haec in perpetuum stabilientes ei et, ut praediximus, roborantes. Similiter autem donamus ei a praesenti die atque concedimus in perpetuum, quaecumque ex superius comprehensis et annexis rebus vel familiis per quaecumque legum iura ad nos pertinere vel competere comprobantur sive deinceps pertinere noscentur, ita ut et haec cum illis praesenti imperiali munificentia et auctoritate munita perpetualiter potiatur et suo semper iuri vindicet atque defendat, ad possidendum videlicet et utendum omnibus his in perpetuum atque donandum ac relinquendum, cui volue[ri]t, et de his omnibus agendum, quod sibi placuerit. Quisquis autem successorum nostrorum imperatorum vel alterius cuiusque dignitatis aut conditionis hominum contra huius imperialis praecepti seriem in toto vel in parte agere temptaverit et de his omnibus quicquam auferre vel minuere aut ab aliquo sibi quocumque modo dandum postulare praesumpserit sibique usurpare vel vindicare quolibet ingenio conatus extiterit aut illi super his omnibus vel eis, quibus ipsa horum aliquid contulerit, molestiam aliquam inferre praesumpserit, primo quidem nisus eius nullas vires habeat, deinde vero pro solo praesumptioso conamine exsolvere compellatur, quarum , , exigatur. Atque ut haec nostrae confirmationis auctoritas firmior habeatur et in futura tempora inviolabiliter conservetur, manu propria subter signavimus et de bulla nostra insigniri praecepimus. Signum (M.) Hludouici serenissimi imperatoris augusti. Ego ➚ iussu imperatorio advicem recognovi et (SR.) Datum anno domni Hludouuici serenissimi imperatoris augusti XXmoI, indictione III, III non. iun.; actum civitate ➚; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: archpriests, camera of other public authorities, cartula, court clergyman, emperor/king, fiscal property, gift, inflow, marriage, offersio/donatio, penalty, queen, royal slave, venditio.
Editions and document
summaries: MGH DD Lu II, n. 51, pp. 165-167, n. 51; ChLA 93, n. 15.
Bibliography: Pölnitz-Kehr 1940.