In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. ➚ divina ordinante providentia augustus. Omnibus sancte dei ecclesie nostrisque fidelibus presentibus scilicet et futuris cognitum fieri volumus, eo quod venerandus vir ➚, quod olim deo inspirante construximus, nostram humiliter per sui cenobii atque legatum, ut ➚ in constitutam cum omnibus, que ad ipsam respiciunt, rebus mobilibus atque inmobilibus seu sub monasterium sancte trinitatis a nobis in , constructum ob nostre mercedis augmentationem subdere dignaremur. Nos vero dignam satis ratamque ipsius intuentes supplicationem, iuste quod humiliter petierat, libentissime annuimus subdentes predictam beati martyris cum his, qui ibidem deserviunt devote, famulis Christi et universis, que possidere videntur, circumcirca vel longe positis ipsius sancti loci proprietatibus, cum servis et ancillis et cunctis pertinentiis ipsorum tam nostra quam predecessorum nostrorum liberalitate seu etiam quorumlibet fidelium Christi donatione oblatione vel qualibet coemptione aut commutatione adquisitis, nec non aetiam universos ipsorum sub iure predicti cenobii sancte trinitatis atque dominatione ex hoc nunc et deinceps, quatinus huius nostrae auctoritatis protecti et perhenni provisione suffulti, quicquid hucusque acquisierunt aut in antea deo propitio adquisituri sunt, inconvulse retinentes quiete ac pacifice possidentes altissimum iugiter dominum pro nostri statu imperii devotis precibus valeant exorare. Quin etiam ad maiorem nostre mercedis cumulum volumus et omnimodis iubemus, ut ubicumque vel undecumque necesse habuerint, tanquam de domnicatis nostris ita et pro ipsius sacri loci rebus vel familiis fiat. Si quis autem ex presulibus ducibus comitibus castaldionibus sculdasionibus seu quibuslibet publice partis officialibus vel curialibus nec non etiam discurrentibus missis nostris aliquam supra taxato venerabili loco molestiam vel inquietudinem deminorationem vel invasionem in rebus ipsius vel familiis intulerit et hoc nostre auctoritatis augustale munimentum vel in minimo violasse convictus fuerit, nostre mulctam, hoc est penam , sepedicto sacratissimo loco componere compellatur. Et ut hoc certius credatur et attentius observetur, manus propria inscripta roboratum ac stabilitum ex anulo nostro subter iussimus insigniri. (M.) Signum domni Hludouuici serenissimi imperatoris augusti. et ex iussu imperiali scripsi et subscripsi. Data pridie kl. iunias, indictione VI; actum civitate ➚ anno imperii domni Hludouuici serenissimi augusti XXo IIIIo; in dei nomine feliciter.
Keywords: abbots, cells/hermitages, churches, emperor/king, freedman, immunity, inquisitio, intercessory, islands, monasteries, monks, mountains, notary, penalty, priests, royal slave, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: MGH DD Lu II, pp. 182-183, n. 59