In nomine sancte et individue trinitatis. ➚ divina favente clementia augustus. Quanto amplius imperialis munificentia erga suos fideles exuberat, tanto eos ad suum obsequium promptiores devotioresque efficiet, ac per hoc statum regni antecessores nostros nosque dei omnipotentis clementia adeptos non ambigimus, ut ecclesiarum dei utilitatibus benigno affectu consulamus et earum augendo statum, que a predecessoribus nostris illis pro eterna remuneratione collata sunt, scriptis corroboremus, pace regni et futura manente mercede. Noverit itaque omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum industria, quia ➚ ➚ venerabilis obtulit obtutibus nostris preceptum dive memorie ➚ nostri, in quo continebatur, quod idem Karlomannus rex frater noster concesserat ac perdonaverat ei et ecclesie sue pro amore dei animeque sue mercede ➚ sitam in et ➚ et omne ius publicum et atque eiusdem civitatis seu et ambitum murorum in circuitu et in integrum, subnixe nostram per ➚ venerabilem dilectum et nostrum exposcens clementiam, ut nostro edicto illud confirmaremus et roboraremus. Quam peticionem tam libenter suscepimus, quanto racionabiliter ac devote petitam perspeximus, maxime cum remedium anime, pro quo pie recordationis Karlomannus frater noster fecerat, adipisci curamus. Quam ob rem insigne edictum et per huius nostre auctoritatis paginam concessa confirmamus et largita largimur et corroboramus, id est predictam abbatiam de Berceto cum omnibus adiacentiis et pertinentiis suis in integrum et iam fatam cortem regiam infra civitatem Parmam cum omni officio suo et omne ius publicum ac toloneum et districtum eiusdem civitatis et ambitum murorum in circuitu et pratum regium, sicut in precepto fratris nostri Karlomani continetur, in integrum, ut habeat teneat possideat seculotenus ipse Wibodus episcopus et successores eius ad partem sepe dicte Parmensis ecclesie, remota totius publice ac iudiciarie potestatis inquietudine. Si quis ergo quicquam, quod absit, de supra dictis quolibet modo violare minuere vel auferre presumpserit et qui super hoc edictum nostrum vel fratris nostri elemosinam eius corrumpere vel inquietare ausus fuerit, multam, que in precepto fratris nostri est, persolvere cogatur et ex nostra iussione cum immunitate persolvat, et et successoribus eius ad partem predicte ecclesie sue, cui violentia illata fuerit. Et ut hec nostra imperialis auctoritas per futura tempora firmior habeatur et ab omnibus verius credatur ac diligentius observetur, manu propria firmavimus et bulla nostra insigniri iussimus. Signum (M.) domni Karoli imperatoris augusti. advicem Liutoardi recognovit et ss. Data xvi kal. mai. anno incarnacionis domini dccclxxxv, anno domni Karoli vi, imperii autem v, indicione tercia; actum ➚; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: archchancellor, bishops, camera of other public authorities, camera regis, consiliarius regis, curtes, districtio, emperor/king, fidelis of, monasteries, mountains, notary, penalty, sibling of, teloneum.
Editions and document
summaries: MGH DD Ka III, pp. 181- 183, n. 115