In nomine domini nostri Iesu Christi Dei aeterni. Hugo gratia Dei rex. Dignum est ut celsitudo regalis quantum ceteros honoris ac potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes sospitatis sue munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorum presentium scilicet ac futurorum comperiat solertia, quia Ursus Veneticorum dux per legatos suos Iohannem Fabianicum et Stephanus Coloprinum nostram deprecatus est clementiam, ut cum ex rebus sui ducatus proprietates obtinere videtur et infra ditionem regni nostri sita esse noscuntur, ei confirmationis nostre preceptum fieri iuberemus, per quod ipse suique heredes ac patriarcha, pontifices quoque et abbates atque populus sibi subiectus proprietates suas sibi debitasque res absque cuiuspiam contrarietate seu refragatione retinere securiter queant, quemadmodum a temporibus domni Karoli per decretum cum Grecis sancitum possiderunt. Petiit etiam celsitudinem nostram, ut, in quibuscumque patriis ac provinciis regni nostri quispiam Veneticus esset, sue potestati maneret subiectus atque omni fide vel obedientia submissus. Cuius petitionibus, ut nobis celestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes, hos excellentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes decrevimus, ut nemo ex nostro regno in finibus Civitatis Nove vel Milidisse sive in villa quae dicitur Caput Argelis vel in finibus atque possessionibus eius vel etiam vineis, terris, pratis, pascuis, sivis atque piscationibus ipsius aut in ceteris locis, in quibus in eorum pacto relegitur, vel ubi infra ditionem imperii nostri proprietates ipse aut sui videntur habere vel invenire potuerint, aliquam venationem aut pabulationem exerceat,unde homines eius vel negociatores, qui in eo ambitu circumhabitant, aliquam sustineant molestationem vel contrarietatem, sed securiter atque in pace vivere queant. Immo per loca et flumina cuncto in nostro regno libere sua peragant negocia, ita tamen ut nullum gravamen sentiat populus eius vel eius negociatores, nisi, quod equum est, tantummodo telonaria et ripatica solvant. Predictus vero dux et heredes illius et proprii negociatores eorum in omnibus habeant libertatem sua propria peragendi absque ulla publica functione. Statuimus etiam, ut nullus in territoriis, locis aliquibus peculiaribus aut ecclesiis, domibus seu rebus et reliquis possessionibuspresignati ducatus a sua proprietate, que in potestate regni nostri sita esse noscuntur vel in Venetia obtinere videtur, iniquam ingerere presumat inquietudinem vel diminorationem seu calumniosam contradictionem aut nefandam subtractionem; sed liceat eas prefato duci ac patriarche, episcopis, abbatibus vel populo sibi subiecto et heredibus ac successoribus eorum quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistra quappiam tergiversatione regubernare et gubernando, prout liquidius in presignato decreto continetur, legaliter continere. Itemque precipimus de proprietatibus sive possessionibus predicti ducis, quas in territoriis regni nostri habere videtur, ut, si de eis aliqua contentio orta fuerit et ad iuramentum causa pervenerit, secundum seriem pacti diffiniatur per electos duodecim iuratores; et cuiuscumque gentis sit homo ille cum quo predictus dux contentiones hauerit, iuratores de illo comitatu eligantur, ubi causa requiritur. Concessimus quoque sancte metropolitanae eius ecclesie suisque episcopatibus subiectis atque et monasteriorum cenobiis iustitiam requirendam de suis rebus in annos legales, secundum quod sancta Romana habet Ecclesia. Sed et hoc constituimus atque per hoc nostrum preceptum inviolabiliter mansurum confirmamus, ut, in quacumque patria regni nostri quislibet Veneticorum fuerit, eius sit potestate distringendus eiusque per omnia debeat obedire preceptis, adeo ut nulla maior vel minor persona contra eum quempiam Veneticum defendere presumat. Insuper et concedimus per hoc regie auctoritatis preceptum, ut tam nos quam nostri decessores nihil amplius eos cogamus pacti causa persolvere, nisi tantum annualiter denariorum libras XXV simulque eis numorum monetam concedimus, secundum quod eorum provincie duces a priscis temporibus consueto more hanuerunt, ita ut nullo umquam tempore repetantur aut exigantur per aliquem neque ab ipso Urso duce neque a successoribus eius, sed in ea, quam in presenti concessimus, perpetualiter donatione consistant. Si quis autem contra hoc, quod in presenti per huius edicti tenorem Veneticorum duci populoque ipsius concessimus, agere presumpserit, ut instituta nostra vilet aut infringat, ne quod temptavit perficere possit, sciat se compositurum auti obrizi libr. centum, medietatem camere nostre et medietatem duci Veneticorum, qui per tempora fuerit. Et ut hoc verius credatur et ab omnibus inviolabiliter observetur, manu propria roboravimus et annuli nostri impressione subter iussimus sigillari. Signum domni (M) Hugonis gloriosissimi regis. Data anno dominice incarnationis DCCCCXXVII, IIII kal. Mar., indictione XV, anno vero domni Hugonis gloriosissimi regis primo. Actum Papie. In Christi nomine feliciter, amen.
Title: Venezia, Archivio di Stato, Liber Blancus, membr. metà del sec. XIV, c. 16, n. VIII
Document number: 2143
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property:
Date: 927 February 26
Topical date: Pavia
Date/period of redaction: XIV
Editions and document summaries: DD U, pp. 25-29, n. VIII
Commentary
Conferma letterale del diploma di Rodolfo II del 28 febbraio 925 (DD R II, pp. 128-132, n. XII), che a sua volta dipende dal diploma di Guido del 20 giugno 891 (DD G, pp. 21-24, n. IX).