In nomine sancte et individue Trinitatis. Vido gratia Dei imperator augustus. Dignum est ut celsitudo imperialis quantum ceteros honoris ac potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes pietatis sue munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium silicet ac futurorum comperiat magnitudo quia Petrus Venetiarum dux per legatos suos Dominicum videlicet presbiterum et capellanum suum Mauricium quoque atque Vitalem Veneticos nostram deprecatus est clementiam, ut ex rebus sui ducatus quamque et suam proprietatem quam in Venetia obtinere videtur vel que infra ditionem imperii nostri scita esse noscuntur, ei confirmationis nostre preceptum fieri iuberemus, per quod ipse suique heredes ac patriarcha, pontifices, abbates atque populus sibi subiectus sibi debitas res absque cuiuspiam contrarietate seu refragatione retinere quivissent, quemadmodum temporibus boni predecessoris nostri Karoli imperatoris per decretum cum Grecis sancitum possiderunt. Petiit etiam celsitudinem nostram, ut, in quibuscumque patriis ac provinciis regni nostri quispiam Veneticus esset, sue potestati maneret subiectus atque omni fide vel obedientia submissus. Cuius petitionibus, ut nobis celestis suffragatio copiosior adsit, libenter acquiescentes, hos excellentie nostre apices decrevimus fieri, per quod statuentes decernimus, ut nemo ex nostro regno in finibus Civitatis Nove vel Milidisce sive in villa que dicitur Caput Ageris vel in finibus atque possessionibus eius vel etiam vineis, terris, pratis, pascuis, silvis atque piscationibus illius, aut in ceteris locis quibus in pacto eorum relegitur, vel ubi infra ditionem imperii nostri proprietates habere videntur, aliquantam contrarietatem ac machinationem facere presumat, nec etiam venationem aut pabulationem ibi exerceat, ut nullatenus homines eius, qui in eo amitu circumhabitant, aliquam substineant molestationem vel forciam, sed securiter atque in pace ibi vivere queant. Immo per loca et flumina cuncto nostro in regno libere sua peragant negocia, ita tamen ut nullum gravamen sentiat populus eius, nisi, quos equum est, tantummodo teloneria et ripatica solvat. Nam vero predictus dux suique heredes ac successores nullo in loco persolvant de quacumque re, sed ex nostra largitate quieto more ubique sua perficiant. Statuimus etiam ut nullus in territoriis, locis peculiaribus aut ecclesiis, domibus seu rebus et reliquis possessionibus presignati ducatus ac sua proprietate, qua in Venetia obtinere videtur vel que infra potestatem imperii nostri sita esse noscuntur, iniquam ingerere presumat inquietudinem, diminorationem, seu calumniosam contradictionem, aut subtractionem nephandam; sed liceat eas prefato duci ac patriarche, episcopis, abbatibus vel populo sibi subiecto, seu successoribus eorum ac heredibus et successoribus quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistra quappiam tergiversatione iure gubernare et gubernando, prout liquidius in presignato decreto continetur, legaliter continere. Itemque precipimus de proprietatibus sive possessionibus predicti ducis quas in territoriis regni nostri habere videtur, ut si de eis aliqua contentio orta fuerit et ad iuramentum causa pervenerit, secundum seriem pacti diffiniatur per electos duodecim iuratores. Et cuiuscumque gentis sit homo ille cum quo predictus dux contentiones habuerit, iuratores tamen de illo comitatu eligantur ubi causa requiritur. Concessimus quoque sancte metropolitane eius ecclesie vel episcopatibus sibi subiectis atque monasteriorum cenobiis iustitiam requirendam de suis rebus in annos legales secundum quod Ravennatis habet ecclesia. Sed et hoc constituimus atque per hoc nostrum preceptum mansurum confirmamus, ut, in quacumque patria regni nostri quislibet Veneticorum fuerit, eius sit potestate distringendos eiusque per omnia debeat obedire preceptis, adeo ut nulla maior vel minor persona contra eum quempiam Veneticum defendere presumat. Quod a modo statuimus, ut, si quis ex cunctis locis ostri imperii hanc nostram iussionem postponere presumpserit, et omnia que superius dicta sunt observare neglexerit, similiter centum libras auri componat, salva ex omni populo Veneticorum debita obedientia et singulorum hominum iustitia atque querela. Posso ut hoc verius credatur diligetiusque observetur, propria manu firmavimus, et anulo nostro iussimus sigillari. Signum (M) domni Vuidonis serenissimi imperatoris augusti. Morontius presbiter et notarius ad vicem Helbunci archicancellarii recognovi [et subscripsi]. Data XII kal. Iulias, anno incarnationis Domini DCCCXCI, indictione VI, anno primo imperii domni Vuidonis serenissimi imperatoris augusti. Actum Papie. In Dei nomine feliciter, amen.
Title: Venezia, Archivio di Stato, Liber Blancus, membr. metà del sec. XIV, c. 13, n. V
Document number: 2144
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property:
Date: 891 June 20
Topical date: Pavia
Date/period of redaction: XIV
Editions and document summaries: DD G, pp. 21-24, n. IX
Commentary
Il testo di questo diploma è ripreso in DD R II, pp. 128-132, n. XII e in DD U, pp. 25-29, n. VIII.