Venezia, Archivio di Stato, Liber Blancus, membr. metà del sec. XIV, c. 14v, n. VI

Title: Venezia, Archivio di Stato, Liber Blancus, membr. metà del sec. XIV, c. 14v, n. VI
Document number: 2145
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property:

Date: 925 February 28
Topical date: Pavia
Date/period of redaction: XIV

Show/hide in the text:

In nomine domini nostri Iesu Christi Dei aeterni. Rodulfus rex. Dignum est ut celsitudo regalis quantum ceteros honoris ac potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes fideles pietatis sue munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum comperiat solertia, quia Ursus Veneticorum dux per legatos suos, Dominicum scilicet venerabilem Madamaucensem episcopum atque Stephanum Coloprinum, nostram deprecatus est clementiam, ut cum ex rebus sui ducatus quamque et ex sua proprietate quam in Venetia obtinere videtur vel quae infra ditionem regni nostri sita esse noscuntur, ei confirmationis nostre preceptum fieri iuberemus, per quod ipse suique heredes ac patriarcha, pontifices quoque et abbates atque populus sibi subiectus proprietates suas sibi debitas res absque cuiuspiam contrarietate seu refragatione retinere securiter queant, quemadmodum temporibus domni Karoli per decretum cum Grecis sancitum possiderunt. Petiit etiam celsitudinem nostram, ut, in quibuscumque patriis ac provinciis regni nostri quispiam Veneticus esset, sue potestati maneret subiectus atque omni fide vel obedientia submissus. Cuius petitionibus, ut nobis celestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes, hos excellentie nostre apices decrevimus fieri, per quos statuentes decrevimus, ut nemo ex nostro regno in finibus Civitatis Nove vel Milidisse, sive in villa que dicitur Caput Ageris vel in finibus atque possessionibus eius vel etiam vineis, terris, pratis pascuis, silvis atque piscationibus ipsius aut in ceteris locis in quibus in pacto eorum relegitur, el ubi infra ditionem regni nostri proprietates habere videntur vel invenire potuerint, aliquam venationem aut pabulationem exerceat, unde homines eius, qui in eo ambitu circumhabitant, aliquam sustineant molestationem vel contrarietatem, sed securiter atque in pace vivere queant. Immo per loca et flumina cuncto nostro ni regno libere sua peragant negocia, ita tamen ut nullum gravamen sentiat populus eius vel eius negociatores, nisi, quos equum est, tantummodo telonaria et ripatica solvant. Nam vero predictus dux suique heredes suique negociatores nullo in loco persolvant de quacumque re, sed ex nostra largitate quieto more ubique sua perficiant. Statuimus etiam ut nullus in territoriis, locis peculiaribus aut ecclesiis, domibus seu rebus et reliquis possessionibus presignati ducatus a sua proprietate, quam in Venetia obtinere videtur vel que in potestate regni nostri sita esse noscuntur, iniquam ingerere presumat inquietudinem vel diminorationem, seu calumniosam contradictionem, aut subtractionem nefandam; sed liceat eas prefato duci ac patriarche, episcopis, abbatibus vel populo sibi subiecto, seu successoribus eorum ac heredibus quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistra quappiam tergiversatione regubernare et gubernando, prout liquidius in presignato decreto continetur, legaliter continere. Itemque precipimus de proprietatibus sive possessionibus predicti ducis quas in territoriis regni nostri habere videtur, ut si de eis aliqua contentio orta fuerit et ad iuramentum causa pervenerit, secundum seriem pacti diffiniatur per electos duodecim iuratores. Et cuiuscumque gentis sit homo ille cum quo predictus dux contentiones habuerit, iuratores de illo comitatu tamen eligantur ubi causa requiritur. Concessimus quoque sancte metropolitane eius ecclesie vel episcopatibus subiectis atque monasteriorum cenobiis iustitiam requirendam de suis rebus in annos legales secundum quod sancta Romana habet Ecclesia. Sed et hoc constituimus atque per hoc nostrum preceptum inviolabiliter mansurum confirmamus, ut, in quacumque patria regni nostri quislibet Veneticorum fuerit, eius sit potestate distringendus eiusque per omnia debeat obedire preceptis, adeo ut nulla maior vel minor persona contra eum quempiam Veneticum defendere presumat. Insuper etiam concedimus per hoc regie aucoritatis preceptum, ut tam nos quam nostri decessores nihil amplius eos cogamus pacti causa persolvere, nisi tantum annualiter denariorum libr. XXV. Simulque eis numorum monetam concedimus, secundum quod eorum provincie duces a priscis temporibus consueto more habuerunt, ita ut nullo umquam tempore repetantur aut exigantur per aliquem neque ab ipso Urso duce neque a successoribus eius, sed in ea, quam in presenti concedimus, perpetualiter donatione consistant. Si quis autem contra hoc, quod in presenti per huius edicti tenorem venetiarum duci populoque ipsius concessimus, agere presumpserit, ut instituta nostra violet aut infringat, ne quod temptavit perficere possit, sciat se compositurum auri obrizi libr. Centum, medietatem camere nostre et medietatem duci Venetiarum, qui per tempora fuerit. Et ut hoc verius credatur et ab omnibus inviolabiliter observetur, manu propria roboravimus et anuli nostri impressione subter iussimus insigniri. Signum (M) domni Rodulfi serenissimi regis. Data II kal. Mar., anno dominice incarnationis DCCCCXXIIII, domni Rodulfi invictissimi regis hic in Italia IIII, indictione tertia decima. Actum Papie. In Christi nomine feliciter, amen.

Editions and document summaries: DD R II, pp. 128-132, n. XII

Commentary

Il testo dipende da DD G, pp. 21-24, n. IX ed è a sua volta riprodotto in DD U, pp. 25-29, n. VIII.