(C.) In nomine sanctae et individuae trinitatis. ➚ divina favente clementia augustus. Cognoscat generale collegium omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet atque futurorum, quia ➚ in honore ➚ constructi quoddam praeceptum detulit ad manus nostras bonae memoriae domni ➚ per ➚ venerabilis atque dilectissimi nostri deprecans clementiam nostram, ut hoc nostra auctoritate roboraremus. Continebatur autem in eodem , qualiter ante libatus domnus Hludouuicus imperator illud cenobium cuidam ➚ nominato ad regendum commisit, ipse autem ob incuriam eorum, qui ipsum monasterium prius providere debebant, cum fratres ibidem domino militantes inopia cuiuscumque boni confectos et divina obsequia neglecta penitusque collapsa repperisset, eorundem fratrum usibus haec loca contulit, ut sufficientiam victus et habitus habentes regulariter vivere et sine alicuius animositatis impedimento divinis laudibus sana mente insistere quivissent, hoc est ➚, de ➚, ➚ et cellam sanctae ➚, curticellam de ➚ nec non curticellam de ➚ et in ➚ seu in ➚ et eius, insuper cellam ➚ et curticellam de ➚ cum ipso gagiolo de ➚ et ➚ in ➚ et cellam ➚ super cum ipsa curticellula de ➚, cellam etiam ➚ cum cellula ➚ cum ipsis ➚ et omnibus pertinentiis et appendiciis suis, ea videlicet ratione ut ipsum collegium cenobitarum haec omnia suis tantummodo utilitatibus habentes indeque victum et habitum regulariter percipientes absque murmurio divinis die noctuque vacarent obsequiis; sed praefatus vir ut hoc, quod bono studio ac zelo divino fecit, perennem stabilitatem teneret, precatus est clementiam iam dicti imperatoris, hanc collationem ut cum suae auctoritatis scripto roboraret atque firmaret, quod et ita fecit, veluti in eodem praecepto scriptum habetur. At nos huiusmodi iustae ac rationabili petitioni libenter annuentes hoc nostrae munificentiae praeceptum conscribi iussimus, per quod decernimus atque firmissime iubemus, ut ipsa collectio fratrum omnes res ante titulatas sine inquietudine et absque ulla publica repetitione aut rectoris loci ipsius subtractu in suos usus ac necessitates habeant ordinent et disponant, quatenus inde sufficientiam habentes divinis laudibus insistere atque pro nostra omniumque christianae religionis salute melius delectet orare. Insuper etiam ante dicti abbatis et fratrum suo regimini subditorum sub regulari disciplina secum domino servientum rogatu ipsum monasterium cum eodem abbate et omni ipsa monachorum turba omnibusque hominibus vel rebus ad ipsum cenobium rite pertinentibus pro remedio animae nostrae parentumque nostrorum in nostrum suscipimus. Et idcirco praecipientes iubemus, ut nullus de fidelibus nostris comes missus aut iudex vel de iudiciaria potestate in villas seu curtes seu loca ipsius monasterii tam per donationes vel confirmationes regum quamque etiam per bonorum hominum largitatem ipsi monasterio collata seu quolibet iusto studio augmentata ad ipsam casam dei legibus aspicientia ad causas audiendas vel freda exigenda seu fideiussores tollendos sive mansiones aut paratas faciendas aut ullas publicas redibitiones vel functiones requirendas quoquo tempore invadere aut ingredi ullatenus praesumat, sed nostro mundiburdo et defensione ipsa domus dei quieta tranquillitae potiatur. Similiter ecclesias illas ad ipsum coenobium pertinentes, id est sancti ➚ atque ➚ et ➚ vel ➚ seu et ➚ in ➚ cum omnibus rebus parvis aut magnis, quaecumque dici seu nominari possunt, praesenti tempore illuc aspicientibus seu quas inantea divina clementia in augmentum ipsius sepe nominati monasterii venire concesserit, sub nostrum mundiburdum ac tuitionem assumentes simile pactum confirmamus. Pari modo etiam concedimus, ut quando quidem abba ipsius cenobii de hac luce divina iussione discesserit, habeant licentiam inter se eligendi abbatem de eadem collectione, quemcumque inter se caeteris digniorem et promptiorem indagare potuerint ad dei familiam divinitus gubernandam et nostram servitutem humanitus peragendam. Si autem, quod absit, quaevis mortalium persona temerario ausu huius praecepti violatrix existere conata fuerit, coepti sui inops coacta persolvat, et . Et ut hoc praeceptum absque omni inquietudine in sua soliditate stabile perseveret, manu nostra illud firmavimus ac more nostro insigniri iussimus. Signum domni Arnolfi (MF.) invictissimi imperatoris augusti. ➚ advicem ➚ recognovit et (SR. NN.) (SI. D.) Data IIII kal. MAR. die anno incarnationis domini DCCCXCVI, indictionum XIIII, anno regni Arnolfi regis in Frantia VIIII, in Italia III; actum ➚; in dei nomine feliciter amen.
Keywords: abbots, angaria, archbishops, archchancellor, archchaplain, camera of other public authorities, camera regis, cells/hermitages, churches, coloni/tenants, curtes, emperor/king, fidelis of, imperial/royal diploma, intercessory, lakes, manentes, monasteries, penalty, tuitio/bannum/mundeburdium.
Editions and document
summaries: MGH DD Arn, pp. 211-213, n. 140; CDA I, pp. 358-360, n. 170; ChLA LXIII, pp. 116-119, n. 32.