(C) In nomine domini nostri Iesu Christi Dei aeterni. Berengariusemperor/king rexemperor/king. Si iustis nostrorum fidelium postulationibus maiestatis nostrae aurem inclinamus eorumque causam ad effectum usque perduci[mus, procul dubio e]os et qui venturi sunt ad nostra obsequia promtiores fore non dubitamus atque apud omnipotentem Dominum undique remunerari omnino confidimus.Quapropter universorum sanctae Dei Ecclesiae fid[elium nostrorumque presentium scilicet ac fu]turorum comperiat sollicitudo, quia Sigefreduscount, consiliarius regis illustris comescount et fidelissimus consiliarius consiliarius regis noster per Petrumbishops, archchancellor venerabilem episcopumbishops strennuum archicancellariumarchchancellor nostrum serenitatis nostrae expetiit maiestatem, [quatinus cuidam fideli nostro nomine Vul]ferio ex terra nostra regiafiscal property tres sortes hactenus pertinentes de comitatucomitatus Piacentinocomitatus cum omnibus rebus ad easdem iuste pertinentibus in ius proprietarium concedere dignaremur. Cuius precibus libenter prout dignum fu[it annuentes, dilect]o fideli nostro [Vulferio suisque heredibus supe]rius scriptas tres sortes concedimus cum universis pertinentiis et adiacentiis earum, quarum una coniacet in loco qui dicitur Granaria antiquitus laborata quondam per Martinum et Pra[ ........qu]ae regitur per Iohannem [ ......... suorum]que consortes, altera quoque sors est de loco quae dicitur Petrabodolasca ex antiquo recta per quondam Petrumfreeborn liberum hominemfreeborn et nunc laboratur per alium hominem nomine Simu[ ........ cum] consortibus suis, tertia autem sors est [de loco ........ ]o quae ab antiquo recta est per Eliseum et Iohaunem et modo excolitur ab heredibus eorum. Ipse autem prenominatae tres sortes exstant cum suis vocabulis vel terminationibus infra t[ermi]nos prefati comitatus Placentin[i, scilicet mont]em Centenarium et montem de Propenno seu monasteriumJURIDICAL PERSON: monasteries; KEYWORD: monasteries quae dicitur Bocolomonasteries et montem Gropallum . Unde iussimus hoc nostrae mansuetudinis preceptum conscribi, [per quod prenominatas] tres sortes iam dicto Vulferio, iure pr[oprietario per]henniter possidendas, donavimus cum omnibus iustis pertinentiis et adiacentiis earum, ter[ ri]s scilicet, campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumq[ue decursibus, servis,] ancillis, libellariis, montibus, vallib[us, cultis et] incultis omnia in [in]tegrum. Potestatem a nobis sibi concessam h[abeat i]pse suisque heredibus easdem sortes, sicut a publico exactoreother minor officer usque modo possideba[ntur, quiete po]ssidere, heredibus dimittere, vendere, donare et modo quolibet voluerit mancipare absque alicuius molestia vel diminoratione, nullo eum aut suos heredes duce, comite, aut publica procuratore pro his sor[tibus imp]ediente aut molestante, licet ei suisque heredibus et quibus easdem largierint, sicut statuimus, quiete et pacifice perpetuis temporibus possidere. Quicumque igitur temerarius hoc mansuetudinis nostrae praeceptum in aliquo violaverit, sciat se compositurum triginta libras auri optimi, medietatem palatio nostro et medietatem sepe nominato Vulferio suisque heredibus. Ut autem ab omnibus verius credatur diligentius[que obser]vetur, [man]u propria subter confirmavirnus [et a]nuli nostri impressione insigniri iussimus. Signum (MF) domni Berengarii gloriosissimi regis. Restaldus notarius ad vicem Petri episcopi et archicancellarii recognovi et subscripsi. (SR) (SI D) Data VIII id. Ian., anno incamationis Domini .DCCCXCVIII., anno vero regni domni Berengarii gloriosissimi regis XI, indictione II. Actum Lupatina . i[n Dei nomin]e feliciter, amen.
Title: Piacenza, Archivio del Capitolo della Cattedrale, Cassettone C, n. 16
Document number: 22
Author(s): Giacomo Vignodelli (file creation on 2021-01-14); Edoardo Manarini (last change on 2022-12-13)
Record source: Original document
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Original
Fiscal property: yes
Date: 899 January 6
Topical date: Lovadina (Spresiano; Treviso)
Keywords: archchancellor, bishops, comitatus, consiliarius regis, count, emperor/king, fiscal property, freeborn, monasteries, other minor officer.
Editions and document summaries: Schiaparelli n. 25.