Subiaco, Archivio Abbaziale di S. Scolastica, Regestum Sublacense c. 1

Title: Subiaco, Archivio Abbaziale di S. Scolastica, Regestum Sublacense c. 1
Document number: 2203
Author(s): Chiara Stedile (file creation on 2021-02-08); Chiara Stedile (last change on 2021-02-08)
Record source: Critical edition
Document type: Imperial/royal diploma
Document tradition: Copy
Fiscal property: Yes

Date: 967 january 11
Topical date: Roma
Date/period of redaction: XI

Show/hide in the text:

In nomine sancte et individue trinitatis scilicet patris et filii et spiritus sancti. Ottoemperor/king divina favente clementia imperatoremperor/king augustus.   Si pro amore eius cuius dispensationis benignitate ceteris mortalibus preferri videmur, loca divino cultui dedita congruis nostre tuitionis munificentiis ad divinum exequendum servitium propensius substollamus, celitus maiora remunerationis premia consequi non dubitamus.   Omnium igitur fidelium sancte dei ecclesie ac nostrorum presentium scilicet atque futurorum industriam nosse volumus, quod Georgiusabbots vir venerabilis et ex apostolice sedis secundicerio religiosus abbasabbots prioris monasteriimonasteries beatissimi patris Benedicti et sancte Scolastice sororis eiusmonasteries quod dicitur in Sublacum, venit in gremium basilice beati Petri apostolorum principis, ubi cum domno Iohanne XIIIpopes papapopes sancte sinodo pro utilitate eiusdem ecclesie et venerabilium locorum intererat, circumsedentibus cum Rauennate archiepiscopoarchbishops tum plurimis episcopisbishops ex Romano territorio atque Italie et ultremontano regno nec non presente Capuano principeprinceps qui et marchiomarquis/duke Camerinimarca/ducatum et Spoletinimarca/ducatum ducatusmarca/ducatum, atque circumstantibus multis ex nostris ex diverso ordine fidelibus, et osstensis domni Caroli aliorumque augustorum et regum principalibus constitutionibus factis ad stabilimentum defensionemque sui eiusdem monasterii seu omnium rerum sibi pertinentium, postulavit nostram clementiam ut nos quoque simili modo nostre imperialis munitionis firmitatem super eundem sanctum locum et universis suis pertinentiis de quibus olim instrumenta cum ipso cenobio ignis consumsit, fieri iuberemus.   Cuius precibus propter amore omnipotentis dei et sancti ac precipui patris Benedicti et pro redemptione nostre anime et prolis nostre salute et incolomitate libentissime annuentes hanc nostre auctoritatis preceptionem fieri decrevimus per quam omnia que ad illud sanctum cenobium ex tempore constructionis sue primo pertinent usque in presens hac deinceps in futurum addita fuerunt, confirmamus et corroboramus nominatim et generaliter.   Id est casalecasalia in quo idem monasterium est collocatum et specu ubi ipse religiosissimus pater solitariam duxit vitam cum lacibus duobuslakes eorumque fluminerivers qui extenditur eius cursus per latitudinem et longitudinem usque locus qui dicitur Seminarium, cum universis aquimolismills qui ibi sunt et inantea fieri possunt, cum ripis undique circumpositis et piscariisfisheries, in quibus aquimolis et piscariis nullo modo quilibet audeat molam facere aut piscarerights of use on woods/pastures/waters sine iussione et voluntate predicti abbatis eiusque successorum.   Offerimus quoque et confirmamus in integrum castellumcastle de Sublacum cum glandaticorights of use on woods/pastures/waters et erbaticorights of use on woods/pastures/waters atque constricto et placito omnique dato seu reddito quem ipsi habitatores eorumque anteriores soliti sunt persolvere Lateranensi palatio, quemammodum a summis pontificibus per apostolice preceptionis paginas concessum et largitum est eidem sancto loco, et omnia loca omnesque res que in omni territorio in eodem loco concessa sunt et quante attinent circa et infra Sublacum iuri pretaxati sancti Benedicti monasterii sancteque Scolastice sive per divisionem sive commutationem sive quocumque acquisitionis modo, hoc est sive per scripturam sive sine scriptura, cum montibus collibus silvis campis pratis rivis pascuis edificiis locisque omnibus cultis et incultis, id est casale quod vocatur campum de Iano et Cantoranumcasalia, Seminarium atque Agusta cum terminis et limitibus eorum in integrum, Ceruariam quoque ex toto.   Omnes etiam res quas in Reatino territorio tenere et possidere debet, hoc est in valle que dicitur Tore ecclesiamchurches sancte Anatholie quam detinet per concessionem Reatini episcopii adscriptam; insuper quecumque eidem ipsi sacro monasterio Hugoemperor/king et Lotharioemperor/king regesemperor/king concesserunt, scilicet cortemcurtes Salecurtes et Carsolicurtes in integrum cum omnibus sibi ubique adiacentibus pertinentiis.   Similiter cuncta que in Uiculis et in Reatino Sauinensi et in omni Marsicano territorio per quodcumque modum acquisita sint, plenissime roboramus, inprimis sancti Angeli monasterium cum suis in integrum pertinentiis, res quoque Iohanni presbiteri et vicendam unam in Filimina cum Ursulo piscatore et aliis servis, cum filiis et filiabus eorum atque rebus seu possessionibus eorum, sicut per chartam delegavit et tradidit Burgo magnifico viro in supradicto monasterio, terra autem ad centum modia in Trasaccum quod est gualdum, data ad iam dicto Burgone, pari modo cellam in Marsi que nuncupatur sancti Euticii, atque aliam cellam in honore sancti Benedicti et sancti Felicis quam a noviter construxit Palumbus presbiter et monachus eiusdem monasterii, cum omnibus ad easdem ecclesias vel corte sua in integrum pertinentibus in universo Marsicano territorio, monasterium inter ea unum vocabulo sancti Michaelis archangeli quod Barreia dicitur, situm in finibus Beneuentanis supra flumen Sangrum, licet a Saracenis destructum, ex integro, tamen sicut Elie abbati per predictorum regum precepta reconfirmata fuisse dinoscitur.   Item in territorio Tiburtino massa que appellatur Iubencana in integrum, sicuti per pontificalia precepta in eiusdem sancto loco tradita concessaque est, cum omnibus apendicibus suis cultis et incultis et cum finibus limitibusque suis; similiter totum quod eidem monasterio attinet definitum per chartularum series in loco qui vocatur Ilice, sicut est usque ad columnam que+ stat su fonte Ilicis iuxta viam, deinde in montem qui vocatur Uulturella et usque sanctum Petrum in Aspreto nec non usque Flumicellu; item montem qui vocatur Bubarano seu et casale qui vocatur Uallis, in quo est e+cclesia sancti Eleutherii, cum determinatis finibus suis in integrum et Longarias cum terris que dicuntur Pentome cultis et incultis, quomodo extenditur usque in fines Merulane; item medietatem casalis in quo est e+cclesia sancti Panfili que+ dicitur Iohannis presbiteri, et alibi medietatem casalis qui nominatur Romani minoris et alteram eius medietatem quam tenuit quondam Caloleo et ipse concambiavit sive commutavit cum quibusdam Tiburtinis; item casalem qui dicitur Romani maioris in integrum et formas terraneas tres, casale qui appellatur Apollonii in integrum atque casale sancti Uincentii cum universis sibi ex integro pertinentibus et casale qui vocatur sancti Quirici ex toto et per totum, sicut per pontificalibus preceptis aliisque moniminibus declaratum abetur, itemque medietatem casalis qui vocatur Papi monetula in integrum, sicut prefatus Caloleo pro sua anima delegavit ac dereliquit in eidem sacro monasterio, similiter clausuram unam de vinea in qua est e+cclesia sancti Sebastiani et quas aliquo modo abere videtur in toto Tiburtino territorio; intra civitatem autem Tiberim cellam vocabulo sancte+ Barbare cum omnibus a se pertinentibus intus et foris et aquimolum ex integro extra porta datum firmiter per predictum Caloleo et alias duo aquimola in loco qui vocatur Trullo, sicut omnimodo sepe nominato venerabili monasterio per suas moniminas competunt.   Post hec casalia que+ istis vocabulis sive aliis nominibus incognitis nuncupantur, id est Corcorulum, Mutronianum, Pane+is, Dirutula, Ananiole, Cisternule, et cellam que+ vocatur Aqua alta, ibi est e+cclesia sancti Laurentii, cum aquimolis seu omnibus adiacentiis ipsius in integrum pertinentibus; item casalem qui dicitur Arbitetum et totum casalem Donauelli et medietatem castelli et omnes res comparationis Leonis presbiteri. Et omnia que+ infra totum Campanie territorium ad ipsum venerabile monasterium qualitercumque habet, id est casalem Porclanicum in integrum cum servis et ancillis ibidem degentibus et pertinentibus, casale dictum Oianum maius et casale Oianum minor, utrosque in integrum cum omnibus que ipsi sacro monasterio pertinent quolibet contracto et in quolibet loco, sive in Ferentinello minore, Afile, Pontia vel quod est melius in Poteis, in Roiate et in Oleuano per ascriptos limites et fines, atque casale vel fundum quod dicitur Leporari ex integro et casale qui vocatur Campum de fossis in integrum, casale Campilionis in integrum et medietatem casalis Cateiani et montem in quo est cella sancti Angeli et montem qui vocatur Ciuitella in integrum et casale qui vocatur Congesta et terra ad modiorum XII in fundo Casepacis et casale Cesinule in integrum et portionem Constantie+ bone femine in sancta Sauina et in sancto Uito casale qui vocatur Casule et casale Casaricellis et Arecanum, Folinianum et Caprini cum omnibus ex integro pertinentiis per limites proprie et usualiter positis et cellam sancti Benedicti que vocatur Angeli cum omnibus causis suis posita in territorio Ruduniano; post he+c cellam in Surrisco in qua est e+cclesia sancte+ Marie+ cum omnibus pertinentiis suis in integrum.   Et intra civitatem Romam monasterium sancti Herasmi cum universis pertinentiis suis intus et foris et corte ex integro que fuit Flori episcopi, in qua est e+cclesia sancti Theodori datam ex concessione eius, item modicam terram extra viam iuxta formam et casa Iohannis Crifi cum orto suo cum antedictis rebus prope Porta maiore cum terris et pratis foris prope eam fundatis.   Precipientes pre+cipimus ac iubemus ut nullus pontificum episcoporum vel abbatum presumat vendere sive alienare de suprascriptis omnibus rebus eiusdem venerabilis monasterii, nisi tantummodo abbas ibidem specialiter constitutus, et hoc non nisi pro rationabili necessitate eiusdem monasterii secundum canonicam permissionem; quod si aliter quolibet ingenio facere presumpserit, omni modo inutiliter maneat.   Insuper nulla magna vel parva persona totius regni nostri audeat abbatem illum qui modo est vel successores suos in aliqua molestare aut disvestire vel inquietare aut a placitum provocare absque iuxta et probatissima causa neque illorum homines ad turpe servitium aut tributum cogere.   Si quis autem contra hanc nostram preceptionem ire presumpserit, sciat se aut magnum exilium passurum aut C libras auri cocti compositurum, medietatem in pre+dicto monasterio et medietatem kamere nostre.   Quod ut verius credatur et firmiter ab omnibus observetur, manu propria roborantes anulo nostro iussimus sigillari.   Signum domni Ottonis (M.) cesaris augusti.   Ambrosius cancellarius advicem Huberti episcopi et archicancellarii recognovi et subscripsi.   Data tertio id. ianuarias anno dominice incarnationis DCCCCLXVII, imperii vero domni Ottonis piissimi cesaris V, indictione X; actum Rome; in dei nomine feliciter amen.

Keywords: abbots, archbishops, bishops, casalia, castle, churches, curtes, emperor/king, fisheries, lakes, marca/ducatum, marquis/duke, mills, monasteries, popes, princeps, rights of use on woods/pastures/waters, rivers.

Editions and document summaries: MGH DD O I, pp. 450-453, n. 336

Commentary

Contiente la conferma del diploma di Ugo e Lotario del 25 giugno 941 (DD U L, pp. 170-172, n. LVII).